Const. Omnem
Imperator Caesar Flavius Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus
Alanicus Vandalicus Africanus Pius Felix Inclutus Victor ac Triumphator semper Augustus
Theophilo, Dorotheo, Theodoro, Isidoro et Anatolio et Thalelaeo et Cratino viris illustribus
antecessoribus et Salaminio viro sisertissimo antecessori salutem
§ 4 In secundo autem anno , per quem ex edicto eis nomen antea positum
et a nobis probatur, vel de iudiciis libros septem vel de rebus octo accipere eos sancimus, secundum
quod temporis vicissitudo indulserit, quam intactam obervari praecipimus. sed eosdem libros de iudiciis
vel de rebus totos et per suam consequentiam accipiant, nullo penitus ex his derelicto: quia omnia nova
pulchritudine sunt decorata, nullo inutili, nullo desueto in his penitus inveniendo. alterutri autem
eorundem volumini, id est de iudiciis vel de rebus. adiungi in secundi anni audientiam volumus quattuor
libros singulares, quos ex omni compositione quattuordecim librorum excerpsimus: ex collectione quidem
tripertiti voluminis , quod pro dotibus composuimus, uno libro excerpto: ex duobus autem, de tutelis et
curationibus uno: ex gemino volumine de testamentis uno: et ex septem libris de legatis et fideicommissis
et quae circa ea sunt simili modo uno tantum libro. hos igitur quattuor libros, qui in primordiis singularum
memoratarum compositionum positi sunt, tantummodo a vobis eis tradi sancimus, ceteris decem oportuno
tempori vconservandis: quia neque possibile est neque anni secundi tempus sufficit ad istorum
quattuordecim librorum magistra voce eis tradendorum recitationem.
§ 6 Discipuli igitur omnibus eis legitimis arcanis reseratis nihil habeant
absconditum, sed omnibus perlectis, quae nobis per Triboniani viri excelsi ministerium ceterorumque
composita sunt, et oratores maximi et iustitiae satellites inveniantur et iudiciorum optimi tam athletae
quam gubernatores in omni loco aevoque felices.