Accursius

Accursius erat doctor legum italicus. Forebat in tertio decimo saeculo post Christum natum. Natus anno 1185 in vico nomine Balneoli (vulgo Bagnolo) prope Florentiam sito ex gente rustica ab Azone ius Romanum didicit. Ipse Bononiae ius instituebat atque de iure respondebat. Decessit sub annum 1263 Bononiae.
Scripsit glossas ad omnes partes Corporis Iuris Iustiniani, quorum numerus transcendit 100000. Haec glossae apud iuris consultos medii aevi maximam auctoritatem adsecutae sunt et nomine Glossae aureae vel ordinariae super omnes glossas ab aliis scriptoribus confectas levatae sunt.

Confer:

Benedetto, Maria Ada:
Art. Accursio in: NNDI I. Torino 1957. col. 178 sq.
Savigny, Friedrich Carl von:
Geschichte des Römischen Rechts im Mittelalter. Band 5. 2. Auflage. Heidelberg 1850. p. 262 sqq.
Weimar, Peter:
Art. Accursius in: Lexikon des Mittelalters. Band 1. München, Zürich 1980. p. 75 sq.
Thomas Rüfner / truefner@uni-bonn.de