C. 1.14.4

Idem AA. [Theodosius et Valentinianus] ad senatum. Leges ut generales ab omnibus aequabiliter in posterum observentur, quae vel missa ad venerabilem coetum oratione conduntur vel inserto edicti vocabulo nuncupantur, sive eas nobis spontaneus motus ingesserit sive precatio vel relatio vel lis mota legis occasionem postulaverit. nam satis est edicti eas nuncupatione censeri vel per omnes populos iudicium programmate divulgari vel expressus contineri, quod principes censuerunt ea, quae in certis negotiis statuta sunt similium quoque causarum fata componere. § 1 Sed et si generalis lex vocata est vel ad omnes iussa est pertinere, vim obtineat edicti; interlocutionibus, quas in uno negotio iudicantes protulimus vel postea proferemus, non in commune praeiudicantibus, nec his, quae specialiter quibusdam concessa sunt civitatibus vel provinciis vel corporibus, ad generalitatis observantiam pertinentibus. D. VIII id. Nov. Ravennae Theodosio XII et Valentniano XI AA. cons.