C. 7.5.1
Imp. Iustinianus A. Iuliano pp. Dediticia condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam
molestare concedatur, sed sit penitus deleta, quia nec in usu esse reperimus, sed vanum nomen huiusmodi
libertatis circumducitur. nos enim, qui veritatem colimus, ea tantummodo volomus in nostris legibus, quae
re ipsa obtinent. D. .... Lampadio et Oreste conss.