C. 8.34.3
Imp. Constantinus ad populum Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae
pignorum legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri.
Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis
praesentia quoque depellit et futura prohibet. creditores enim re amissa iubemus recuperare quod
dederunt. D. II k. Febr. Serdicae Constantno A. VII et Constantio C. conss.