C. 9.27.1
Impp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Matroniano duci et
praesidi Isauriae. Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem
qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire
praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed
manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a
provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus
exsolvat. D. prid. id. Iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.