D. 12.1.1

Ulpianus libro vicesimo sexto ad edictum E re est, priusquam ad verborum interpretationem perveniamus, pauca de significatione ipsius tituli referre. § 1. Quoniam igitur multa ad contractus varios pertinentia iura sub hoc titulo praetor inseruit, ideo rerum creditarum titulum praemisit: omnes enim contractus, quos alienam fidem secuti instituimus, complectitur: nam , ut libro primo quaestionum Celsus ait, credendi generalis appellatio est: ideo sub hoc titulo praetor et de commodato et de pignore edixit . nam cuicumque rei adsentiamur alienam fidem secuti mox recepturi quid, ex hoc contractu credere dicimur. rei quoque verbum ut generale praetor elegit.
1. Bene , alias secundum Pisanam litteram est ex re, id est ex utilitate, alias here, id est herile, ab herus, heri, id est dominus, ut supra Ad legem Aquiliam, lege Item Mela, § Legis , qui dicit ad dominum. Et ad doctorem spectat de significatione verborum dicere. Et ponitur here adverbialiter, id est herile, ad quod C. De professoribus qui in urbe Constantinopolitana, l. 1, li. XII. .
2. Et dic casum: praetor ante compilationem digestorum fecit edictum De rebus et intitulavit De rebus creditis. Ulpianus autem primo rubricam per hanc legem exponit, secundo verba edicti.
3. Vel dic, quod est verius: haec lex quattuor dicit: Primo iurisconsultus continuat se ipsum et dic utile esse prius exponere rubricam quam ad textum descendere et hoc usque ibi Quoniam . Secundo reddit rationem, quare titulus iste De rebus creditis sequentibus titulis praeferatur. Et certe praefertur, quia generalior et vere generalior, quia continet omnes contractus, in quibus fidem sequimur alienam et hoc usque ibi Nam , etc. Tertio dicit qualiter nomen credendi accipiatur. Usque ibi rei. Quarto qualiter nomen rei sumatur. Sed haec ubi responde, verba textus edicti erant in antiquis libris, sed sunt inde accepta et sunt edicta, quae sunt infra usque ad titulum De pignore et super quolibet sunt expositiones Ulpiani, ut in titulo De constituta pecunia, et titulo Commodati et in aliis.

Verborum , scilicet istorum Si certum petatur.

Interpretationem quam facturus est in specie infra, eodem, l. 2, § Appellata et in genere infra, l.Certum , vel dic antequam exponat verba edicti, ut notavi in casu.

Ipsius tituli sive De rebus creditis.

Varios id est nominatos et innominatos, de quibus sub hoc titulo id est post hunc titulum ponit, ut patet infra in sequentibus titulis ubi de nominatis dicetur et de innominatis, ut infra De praescriptis verbis et sic refertur ad mediam rubricam scilicet Si certum petatur. Vel melius referas ad primam l. De rebus creditis et tunc proprie dicit sub hoc titulo quasi sub hoc tractatu De rebus creditis et continet octo libros ut supra in prooemio, § In secundo et C. De veteri iure enucleando, l. 2, § In tertia , scilicet usque ad ti. De pignore et omnes intitulantur De rebus. Et est simile verbum sub hoc ti. supra De in integrum restitutione, l.1.

Sub hoc titulo , id est edicto, vel dic id est rubrica.

Omnes , bene dico generalem primam partem. Rubricae omnes enim, etc.

Secuti, dicor sequi fidem debitoris quando mihi est obligatus ut hic et infra proxime ibi nam cuiuscumque etc et Institutionum, De rerum divisione, § Venditae

Nam probat quod omnes contractus continet.

Generalis : nota credere vel creditor generaliter dici, ut hic et infra, De verborum significatione, l.Creditores et l. Creditorum et l. Si cui et in Authentico De fideiussoribus et mandatoribus, § paenultimo, collatione I. Sed quandoque stricte pro mutuare vel pro mutuatore tantum accipitur, ut Codicis, Si adversus creditorem, l. 1 et infra eodem l. proxima, § 1 et infra De Senatusconsulto Macedoniano, l. Quia et in Authentico Nullum credentem agricolae tenere, § 1, collatione IV.

Sub hoc, expone ut supra proxime.

De pignore id est de pigneratica actione.

Edixit id est edicta posuit.

Assentiamus id est consentiamus.

Mox idem et si non mox, nam non accipitur pro confestim, sed longum etiam tempus respicit, ut infra De actionibus et obligationibus, l. Is cui et infra De re iudicata, A divo pio, § 1 . Vel dic quod non determinat hoc verbum recepturi, sed hoc verbum credere.

Rei quoque ut id est tamquam.

Generale, ut pecuniam et speciem omnem contineat, factam quoque. Sed contra supra De rei vindicatione, l. Si in rem in pr. ibi appellatio enim etc. Sed ibi quoad actionem in rem, hic quoad personales. Vel ibi quoad libellum.


lex sequens
Gratias ago René Forrez qui textum glossae exscripsit.