D. 12.1.2

Paulus libro vicesimo octavo ad edictum Mutuum damus recepturi non eandem speciem quam dedimus (alioquin commodatum erit aut depositum), sed idem genus: nam si aliud genus veluti ut pro tritico vinum recipiamus, non erit mutuum. § 1 Mutui datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensura consistunt, quoniam eorum datione possumus in creditum ire, quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem quam specie: nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio invito creditori solvi non potest. § 2 Appelata est autem mutui datio ab eo, quod de meo tuum fit: et ideo, si non fiat tuum, non nascitur obligatio. § 3 Creditum ergo a mutuo differt qua genus a specie: nam creditum consistit extra eas res, quae pondere numero mensura continentur sic, ut, si eandem rem recepturi sumus, creditum est. item mutuum non potest essse, nisi proficiscatur pecunia, creditum autem interdum etiam si nihil proficiscatur, veluti si post nuptias dos promittatur § 4 In mutui datione oportet dominum esse dantem , nec obest, quod filius familias et servus dantes peculiares nummos obligant: id enim tale est, quali si voluntate mea tu des pecuniam: namm mihi actio adquiritur, licet mei nummi non fuerint. § 5 Verbis quoque credimus quodam actu ad obligationem comparandam interposito, veluti stipulatione.