D. 12.1.6

Paulus libro vicesimo octavo ad edictum Certum est, cuius species vel quantitas, quae in obligatione versatur , aut nomine suo aut ea demonstratione quae nominis vice fungitur qualis quantaque sit ostenditur. nam et Pedius libro primo de stipulationibus nihil referre ait, proprio nomine res appelletur an digito ostendatur an vocabulis quibusdam demonstretur: quatenus mutua vice fungantur, quae tantundem praestent.