D. 17.1.29
§ 2 Aristo refert Cassium respondisse societatem talem coiri non posse,
ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninum solitum appellare: et
nos consentimus talem societatem nullam esse, ut alter lucrum sentiret, alter vero nullum lucrum,
sed damnum sentiret: iniquissimum enim genus societatis est, ex qua quis damnum, non etiam lucrum
spectet.