D. 23.2.42

§ 5 Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit. Si senatoris filia neptis proneptis libertino vel qui artem ludicram erxercuit cuiusve pater materque id fecerit, nuptiae non erunt.