D. 29.5.25
Gaius libro septimo decimo ad edictum § 2 Ex hoc edicto actio proficiscitur
contra eum, qui adversus edictum praetoris tabulas aperuisse dicetur, vel si quid aliud fecisse dicetur: nam
ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poen edicti constututa est. palam est autem popularem
actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius
opera convictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum.