D. 3.3.42
§ 2
Ea obligatio , quae inter dominum et procuratorem
consistere solet, mandati actionem parit. aliquando
tamen non contrahitur obligatio mandati: sicut evenit,
cum in rem suam procuratorem praestamus eoque nomine
iudicatum solvi promittimus: nam et si ex ea
promissione aliquid praestiterimus, non mandati, sed
ex vendito (si hereditatem vendidimus) vel ex pristina
causa mandati agere debemus: ut fit cum fideiussor
reum procuratorem dedit.