D. 43.1.2
§ 1
Interdicta autem competunt vel hominum causa vel divini iuris aut de religione,
sicut est `ne quid in loco sacro fiat' vel `quod factum est restituatur' et de
mortuo inferendo vel sepulchro aedificando. hominum causa competunt vel ad
publicam utilitatem pertinentia vel sui iuris tuendi causa vel officii tuendi
causa vel rei familiaris. publicae utilitatis causa competit
interdictum `ut via publica uti liceat' et `flumine publico' et ne
quid fiat in via publica': iuris sui tuendi causa de liberis
exhibendis, item de liberto exhibendo: reliqua interdicta rei
familiaris causa dantur.