D. 47.2.62
§ 5
Quod vero ad mandati actionem attinet, dubitare se
ait, num aeque dicendum sit omni modo damnum praestari
debere, et quidem hoc amplius quam in superioribus
causis servandum, ut, etiamsi ignoraverit is, qui
certum hominem emi mandaverit, furem esse, nihilo
minus damnum decidere cogatur. iustissime enim
procuratorem allegare non fuisse se id damnum
passurum, si id mandatum non suscepisset: idque
evidentius in causa depositi apparere. nam licet
alioquin aequum videatur non opportere cuiquam plus
damni per servum evenire, quam quanti ipse servus sit,
multo tamen aequius esse nemini officium suum, quod
eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi causa
susceperit, damnosum esse, et sicut in superioribus
contractibus, venditione locatione pignore, dolum
eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse dictum
sit, ita in his culpa eorum, quorum causa contrahatur,
ipsis potius damnosam esse debere. nam certe mandantis
culpam esse, qui talem servum emi sibi mandaverit, et
similiter eius, qui deponat, quod non fuit diligentior
circa monendum, qualem servum deponeret.