D. 50.13.1
§ 5
Proinde ne iuris quidem civilis professoribus ius
dicent: est quidem res sanctissima civilis sapientia,
sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec
dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in
ingressu sacramenti offerri debuit. quaedam enim
tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.