D. 50.5.8

Papinianus libro primo responsorum § 4 Philosophis, qui se frequentes atque utiles per eandem studiorum sectam contendentibus tutelas, item munera asordida corporalia remitti placuit, non ea, quae sumptibus expediuntur: etenim vere philosophantes pecuniam contemnunt, cuius retinendae cupidine fictam adseverationem detegunt.