D. 6.1.6

Paulus libro sexto ad edictum Si in rem aliquis agat, debet designare rem, et utrum totam an partem et quotam petat: appelatio enim rei non genus sed speciem significat. Octavenus ita definit, quod infectae materiae pondus, signatae vero numerum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura continebitur. et si vestimenta nostraq esse vel dari opportere nobis petamus , utrum numerum eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum est cogi nos dicere, trita sint an nova. quamvis et in vasis occurrat difficultas, utrum lancem dumtaxat dici opporteat an etiam, quadrata vel rotunda, vel pura an caelata sit, quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est. nec ita coartanda res est: licet in petendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: veluti 'qui ex illa hereditate est', 'qui ex illa natus est'. item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit.