1. Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel etiam usus eiuspossessionisve, quod lege naturali prohibitum est admittere.
3. Furtorum autem genera duo sunt: manifestum, et nec manifestum; nam conceptum, et oblatum species potius actionis sunt furto cohaerentes, quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. Manifestus fur est, quem Graeci e)p' au)tofw/r% appelant, nec solum is, qui in furto deprebenditur, sed etiam is, qui in eo loco deprehenditur, quo fit; veluti qui in domo furtum fecit, et nondum egressus ianuam deprehensus fuerit, et qui in oliveto olivetarum, aut in vineto uvarum furtum fecit, quamdiu in eo oliveto aut vineto fur deprehensus sit. Immo ulterius furtum manifestum extendendum est, quamdiu eam rem fur tenens visus vel deprehensus fuerit, sive in publico sive in privato, vel a domino vel ab alio, antequam eo perveniret, quo perferre ae deponere rem destinasset. Sed si pertulit, quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est manifestus fur. Nec manifestum furtum quid sit, ex iis, quae diximus, intelligitur, nam quod manifestum non est, id scilicet nec manifestum est.
5. Poena manifesti furti quadrupli est, tam ex servi quam ex liberi persona; nec manifesti dupli.
6. Furtum autem fit non solum, cum quis intercipiendi causa rem alienam amovet, sed generaliter, cum quis alienam rem invito domino contrectat. Itaque sive creditor pignore, sive is, apud quem res deposita est, ea re utatur, sive is, qui rem utendam accepit, in alium usum eam transferat, quam cuius gratia ei data est, furtum committit; veluti si quis argentum utendum acceperit quasi amicos ad coenam invitaturus, et id peregre secum tulerit, aut si quis equum gestandi causa commodatum sibi longius aliquo duxerit, quod veteres scripserunt de eo, qui in aciem equum perduxisset.
10. Aliquando et suae rei furtum quisque commitit; veluti si debitor rem, quam creditori pignoris causa dedit, subtraxerit.