I. 1.1

Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. § 1 Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. § 2 His generaliter cognitis et incipientibus nobis exponere iura populi Romani ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpreatatione singula tradantur. alioquin si statim ab initio rudem adhuc ac infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus, duorum alterum aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducamus, ad quod leniore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci possit. § 3 Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. § 4 Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. dicendum est igitur de iure privato, quod est tripertitum. collectum enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.