I. 1.2
Ius naturale est, quod natura omnia animalia
docuit. nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium
animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. hinc
descendit maris atque feminae coniugatio, quam nos matrimonium
appellamus, hinc liberorum procreatio et educatio: videmus etenim
cetera quoque animalia istius iuris peritia censeri.