quicumque has exiguas ad ius Romanum pertinentes lectione dignaris paginas! Quae ex Corpore Iuris Civilis Iustiniani Imperatoris sumptas leges praebent nonnullas necnon commentarios quos Accursius Bononiensis dictis legibus addidit. Cum adhuc immensi operis pleraque desint, tamen pauca quae iam sunt praesto hic ostendimus exempla, utilitati alicui aut delectationi legentibus futura existimantes.
Superest, ut de finibus, quos praesenti opere appetimus, breviter dicamus. Mirum enim et inexplicabilis,
nisi fallor, multis videbitur, non parvo labore nos ad ius non iam vigens pertinentia exscribere et in formam
electronicam redigere.
Primo iuris Romani cum antiquitatis tum medii aevi scientiam promovere studemus. Quis ignoret
Iulianum, Papinianum aliosque iuris consultos eiusdem temporis sagacitate subtilitate elegantia
omnibus praestare? Quorum scripta in Iustiniani Corpore collecta a Bononiensibus reperta et retractata
iuris civilis, quo populi Europae hodie utuntur, fundamenta facta sunt. Et in renascituro iure civili
communi Europae dicta fundamenta communia maximum valebunt.
Secundo demonstratur his paginis non omnia quae in machinis computatricibus
utendis inveniuntur esse tam inaudita ut aestimentur.
Totius Terrae Textura (TTT, vulgo WWW), cui paginae nostrae inhaerent, novum modum
legendi introduxisse dicitur. Non iam cogimur ordinem paginarum ab auctore
statutum sequi. Singulis verbis tamquam vinculis usi a pagina ad paginam ad arbitrium proprium
salimus. Quem novum legendi modum appellatione "Hypertext" vulgus designat.
Iuri Romano medii aevii operam danti similitudo inter "Hypertext" et modum, quo Accursii glossae
cum legibus Coporis Iuris coniunguntur, perspicua est: Singula verba legum signantur, ut pateat
ea in glossa explicari. Item glossae indicationes legum aliarum et glossarum continentur.