Ulpianus
Domitius Ulpianus fuit iuris consultus Romanus, vivens in tertio
saeculo post Christum natum.
Qui Ulpiani dies natilis fuerit,nescimus, opinamur locum Tyrum fuisse.
Sup Papiniano praefecto praetorio una cum Paulo assessoris munere
functus est. Expulsus ab
Elagabal imperatore post mortem eius in Romam revenit Alexandroque
Severo consiliarius et amicus coniunctus erat. Anno 222 post Christum
natum munus praefecti praetorio gerere coepit. Hoc munere per annum
functus a militibus suis necatus est.
Ulpianus inter sapientissimos iuris consultorum Romanorum numerandus
est. Scripsit de iure civili permulta, in quibus commentarius ad
edictum, 81 libros continens. Tertia pars digestorum
Iustiniani imperatoris consistit in excerptis ex operibus Ulpiani.
Confer:
- Berger, Adolf:
- Encyclopedic Dictionary of Roman Law.
Philadelphia 1955. Art. Ulpianus. p. 750.
- Kunkel, Wolfgang:
- Herkunft und soziale Stellung der römischen
Juristen. 2. Auflage. Graz, Wien, Köln 1967. p. 245 sqq.
- Orestano, Ricardo:
- Art. Ulpiano in: NNDI 19. Torino 1973. p.
1106 sqq.
Thomas Rüfner /
truefner@uni-bonn.de