Eule
S a a r b r ü c k e r   B i b l i o t h e k

(http://www.jura.uni-sb.de/projekte/Bibliothek)





Ioannis Pauli Agricolae
Professoris Iuris civilis
in Studiorum Universitate Saravipontana

oratiuncula

DE EVRONE


Gliederung

1. De indole pecuniae
2. De pecunia aurea vel argentea
3. De chartacea pecunia
4. De inflatione et deflatione
5. De creatione ex nihilo.
6. De Civitatis partibus.
7. De pecunia aliena et de mercatu pecuniae inter Civitates.
8. Cur pecunia Europaea?



1. De indole pecuniae

Si Cain cum fratre suo Abel pacifice et amice vixisset, pecunia non egissent. Si Cain aliquando carnem vervecinam vel haedulum edere desideravisset, fratrem adiisset, copiam frumenti vel alios agri fructus offerens. At etiam huismodi condicionibus bucolicis vigentibus ardua quaestio ipsis solvenda esset: Quantam copiam tritici Cain dabit pro haedulo? Nulla exstat lex naturae, quae mensuram praebet eo modo quo nos omnes longitudinem vel pondus alicuius rei metiri solemus. Inter omnes doctos constat mensuram "metri" esse partem perimetri terrae, et "chiliogrammi" [1] pondus litri aquae destillatae in spatio aere vacuo. "Pretium" rei mesura naturali metiri non possumus. Inter Cain et Abel dici potuit: "pretium haeduli stat duodecim satis tritici", vel "pretium duodecim satorum tritici est haedulus bene saginatus". Quaevis res potest esse mensura alterius rei, immo servitii, servitium hominis conduci potest ex. gr. tribus satis farinae.

Pretium pendet ab aestimatione illius qui habere et illius qui dare vult, et quia utriusque mensurae non bene inter se conveniunt, in fine pretium pendet ab arte negotiandi.

Transeamus ad Noe: In libro Genesis legimus Noe artem vinicolendi invenisse. Inter nepotes illius certe erant vinitores, agricolae, pastores, venatores. Commutatio rerum difficilior evadebat: vinum commutandum erat tritico, triticum pecoribus, pecora vino. Qua mensura estimanda erant?

Huiusmodi ordo vigebat in Aegypto antiqua. Omnia fere, etiam emolumenta magistratuum copia frumenti aut numero pecudum vel urceorum vini statuebantur. Ab agricolis, hominibus infimi ordinis, Pharaoni sub titulo tributorum tradenda a Pharaone sub titulo emolumentorum magistratibus iuxta gradum hierarchicum relinquebantur. Magistratus maiorem copiam accipiebat quam ipse cum uxore et liberis comedere potuisset. Quid faciebat superfluis? Vendebatne? At emptores non erant neque mercatus neque pecunia. Ergo alios homines nutriebat ut ipsi serviant. Quo maior copia emolumenti, eo maior familia i. e. servientes qui gloriam domus augerent. Moneta non egebant, auro et argento tantum utebantur ut templa et semetipsos ornarent. Cum vero Aegypti natura bellicosi non fuissent, Pharao coactus erat tempore Novi Imperii alienos milites conducere. Hi usque ad vitae finem in Aegypto manere non cupiebat, cordi illis erat divites in patriam reverti. Non erant illis usui frumenta vel pecora, aliam mercedem desiderabant quam facile secum ferre poterant et quae in patria magni aestimabatur. Quae res est tam parva ut facile ferri possit, ut decursu temporis non consumatur, ut ubique terrarum aestimetur? Aurum et argentum! Necessitate coactus, militibus suos stipendia more desiderato solvere Pharao adducebatur, aurum et argentum in particula dividere, signo quodam ornare et militibus conductis tradere.
Cur aurum vel argentum?
quia facile servantur, neque aerugine neque tineis comeduntur;
quia dividi possunt et infimae quidem particulae at res emendas utiles sunt;
quia hisce de causis ubique terrarum magni aestimantur.

In decursu historiae aurum, argentum et cuprum ubique fere accipiebantur quasi instrumenta commutationum. "Pecunia" eo modo creata est, merx sui generis quam nemo comedere nec bibere potest, quae neque ad arma conficienda usui est, quae vero ab omnibus libentissime accipitur.

Fabula de illo mythico rege Midas optime describitur aurum neque comedi neque bibi posse et hominem moriturum esse si omnia quae tangit in aurem convertuntur.

Ex his exemplis usum pecuniae discimus. Iuxta doctrinam oeconomicam triplex est:

Est instrumentum commutationis. Pecuniam tradens res ad usum communem utiles vel inutiles mihi comparare possum. Servitia mea in universitate stipendio rependuntur. Pecuniam accipio qua a pistore panem emere possum, quamvis pistor servitio meo, i. e. consilio iuridico non egeat. Pecunia est instrumentum libertatis. Hominis necessitates semper maiores sunt quam facultates acquirendi. Semper eligendum est. At si pecuniam habeo, eligere saltem possum, exempli gratia librum emere et vino renuntiare aut vice versa.

Est mensura rerum. Si aurum, argentum vel cuprum ubique acciptur, necessarium est, copiam materiae indicare quae pro quavis re tradenda est. Hoc modo aestimatio singularum rerum fit, copiam argenti conferendo, quae in mercatu pro unaquaque re traditur. Si exempli gratia pro equo maior copia argenti tradi solet quam pro bove, dicere licet, equum pluris aestimari, i. e. maioris pretii esse quam bovem. Cum vero quaevis aequatio arithmetica duabus partibus constet, rogari potest quot unciae argenti pro equo solvendae sint, at etiam: quantam rerum copiam pro uncia argenti emere possim. Talem mensuram facultatem bonorum emendorum nuncupare solemus [2].

Aliter vero ac mensura metri vel chiliogrammi mensura pecuniae nullo modo stabilis est, tantum in certo loco certoque tempore valet, mutabilis est sicut luna crescens et decrescens. Haustus aquae purissimae ex fonte in silva sumptus a mater natura gratissime praebetur, est quasi res extra commercium, quamvis viatori magnum gaudium praebeat, mensura pecuniae ipsi non est. At quivis pater familias iam multis doloribus didicit, haustum aquae purae in domo sua in suo pretio esse, gratis non praeberi. Et viator qui in deserto aberravit, libenter omnem pecuniam pro haustu aquae dabit ut vitam salvam habeat.

Est instrumentum conservationis. Omnem pecuniam meam erogare non cogor, si satis copia pecuniae mihi praesto est, partem mihi seponere possum, ut posteriore tempore necessitatibus satisfaciam. Ut infra monstrabitur, pecuniam, quam compersi, mutuum fenore dando augere possum.



2. De pecunia aurea vel argentea

Aurum et argentum usque in saeculum nostrum pecuniae munere fungebant. Mensura vero mutata est, quod in initio statera metiebatur, postea numerabatur [3].

Exemplum huius mutationis in iure Romano invenimus, ubi "mancipatio" formam archaicam emptionis venditionis exhibet, qua pretium pondere cupri ab emptore solvendum erat [4].

Etiam aurifossores in California pretia granulis auri [5] solvebant. Aurum argentum vel cuprum natura dividi potest. Difficile vero semper est pondus iustum adamussim ponderare. Melius est divisionem ita anticipare, ut particulae auri vel argenti iam praeponderentur. Adde signum quo pondus spondetur et monetam habes [6]. Nummos cudere ab initio res publica est. Effigie imperatoris ornabantur, ita ut nummos adulterare crimen laesae maiestatis haberetur [7].

Aurum et argentum usu teruntur. Qua de causa necessarium est, nummis paululum metalli "ignobili" [8] e. gr. aeris addere. Inde scientia arcana "ligae" oritur [9] simulatque ars, metallum pretiosum ab metallo ignobili separandi [10].

Qui nummos ex auro vel argento percutit, mira arte etiam adulterinos efficere potest relationem ligae id est metalli nobilis ad metallum ignobile mutando. Si congrua sollertia fit, non facile animadvertitur. Pauper mercator, qui hanc pecuniam pro bona merce sua accipit, nihil enim accipit; fortasse contingit nummum conflando [11] particulam auri vel argenti extrahere, at numquam verum pretium accipit. Inde facile intellegitur poenam paracharacterum [12] iam tempore imperatorum Romanorum severrimam esse.

Maius periculum bonae mercaturae instat a paracharactere purpurato, i. e a principe, qui iubet nummos adulterinos cudere. Quid impedit principem corruptum quominus iubeat ex libra argenti non duocentos quadraginta sed quadringentos octoginta denarios efficere? Non est falsarius iuxta ius criminale, non poena capitali plectitur, poenam vero ex legibus oeconomiae patitur. Quamvis homines generatim stulti sunt, non sunt semper nec ubique. Cum mercator pretium alicuius rei secundum quandam copiam argenti metiri solet, aliquando animadvertit, novos nummos tantum dimidiam partem argenti continere, pro una eademque merce non unum denarium sed duos poscet. Et quia copia nummorum aucta est, homines facile novum pretium accipient. In fine princeps nullum commodum accipit, vis nummorum diminutum est, pretia mercium secundum mensuram argenti eadem manent. Perdidit vero princeps confidentiam subditorum quae est magnum bonum.

Hisce rerum adiunctis difficilibus principi facile in mentem venit potestate uti et mercatoribus iubere ne merces super pretia constituta venumdent. At experientia dura docemur contra leges oeconomiae agere impossibile esse. Quid enim accidit cum pretia iussu regis statuutur: Merces evanescunt, iam non praebentur. Qui emere cupiunt non inveniunt venditorem. Peius evadunt quam antea. Diocletianus anno trecentesimo primo p. Chr. n. edictum de pretiis edidit, spe ductus augmentum pretiorum inhibere posse. Conamen inutile cessit. Tromocratae eversionis Francogallicae poena capitali omnes "dardanarios" [13] plectere cupiebant, spem fefellit exitus.

Facultas pecuniae bonorum emendorum mutationibus obnoxia est. Minuitur semper cum mercium copia in mercatu rarior fit. Messe tenui pretium panis augetur, i. e. uno nummo homo minorem quantitatem panis emere potest quam antea, quamvis eodem nummo eadem copia argenti insit. Pauper fame laborat, anteactis temporibus cogebatur libertatem suam liberorumque vendere.

Vis emendi etiam minuitur cum copia pecuniae augetur. Hispani post Americam meridionalem occupatam ex argentifodinis ingentem copiam argenti in Europam invehebant. Multos nummos ex illo argento rex Hispaniae cudere curabat, bonos nummos, non adulterinos. Quia vero divitias suas bella gerendo dissipavit, plura bona non gignebantur, novae progignendarum rerum efficiendarum rationes [14] non inventae sunt. Pretia in tota Europa augebantur, aestimatio argenti minuebatur. In fine rex ditissimus decoxit, publici aerarii dissolutionem [15] annuntiare coactus est.



3. De chartacea pecunia [16]

Qui domi habet aurum vel argentum timet effractores [17]. Quid melius quam rem pretiosam apud aliquem deponere qui eam bene custodit. Inde contractus depositi originem ducit. Depositario obligatio rem depositam custodire et depositori reddere incumbit. Cum depositori licitum est ius suum alio cedere, dominium rei depositae sine ulla traditione tradere potest. Syngrapho a depositario dato, quo promittit a se rem depositam cuivis detentori traditum iri, traditio facilis fit. Cum agitur de nummis traditis, debitor potest obligationi eo modo satisfacere, ut non nummos ipsos sed ius suum ad nummos reddendos syngrapho tradendo cedit. Hoc modo chartacea pecunia inventa est. Semper cum maiores summae solvendae sint, cessione iuris minoribus expensis et diminuto periculo solutio efficitur.

Si syngrapha a mensa argentaria emittuntur, tesserae nummariae [18] constituuntur. In tesseris ab Argentaria Imperiali Germanica ante initium Primi Belli Mundani legebatur:

"Pro hac tessera Argentaria Imperialis detentori sine ulla examinatione legitimationis viginti marcas numerabit."

Fundamentum rei nummariae [19] manebat metallum nobile. Illi vero viginti marcae nummo aureo numerandae erant. Nummi aurei et argentei adhuc in omnibus paene terris orbis terrarum cudebantur. In initio summa omnium chartarum aequalis esse oportuit summae nummorum in thesauro mensae argentariae. Cum vero non contingeret ut cuncti detentores tesserarum postularent ut sibi nummi numerarentur, argentariae plures tesseras edere licuit quam nummos in thesauro habebat, unde abusus oriebantur.

Bello Primo Mundiali ordu hucusque vigens collabit. Vinculum inter metalla nobilia et chartaceam pecuniam omnino solutum est. In tesseris nummariis ab Argentaria Foederali Germanica editis non invenies textum supra laudatum. Inutilis esset, quia nummi aurei vel argentei non iam exstant. Tamen res nummaria viget, marca germanica etiam sine auro vel argento magna aestimatione pollet.

Novus ordo ubique fere terrarum institutus est qui notis quae sequuntur signatus est:

(1.) Tesseras nummarias edere est res publica, tantum Civitati competit. Saepe fit per argentaria Civitatis.

(2.) Non nisi huiusmodi tesseris nominibus satisfacere licet, sunt instrumenta solutionis legalia. Creditor qui recuset tesseram in solutionem accipere, incidit in moram creditoris.

Sub regimine nummorum aureorum vel argenteorum princeps tantum ex copia metalli quae ei praesto erat nummos percutere potuit. Charta vero vilis est, quamvis expensae impressionis solvendae sint, tamen natura ipsa argentariae Civitatis nulli limites sunt pecuniam creandi. Inde oritur ardua quaestio copiam tesserarum exacte determinandi, ita ut uterque morbus economiae vitentur: inflatio et deflatio.



4. De inflatione et deflatione

Inflatio est nimius rei nummariae auctus [20], augetur supra summam mercium et ministeriorum quae in mercatu offeruntur. Pretia augentur, quia homines parati sunt pro una eademque merce plus pecuniae solvere. Facultas bonorum emendorum minuitur. Pecunia fit "mollis".
(1.) Haec condicio debitoribus grata est. Bonam pecuniam creditam debitor mutuo accepit, nunc viliore sive molliore pecuna reddit.
(2.) Aucta pretia eos qui res gignunt vel servitia praestant inducunt, ut plus gignant vel praestent. Operam conducunt, mercedes operariorum augentur. (3.) Perditores ii homines sunt, qui pecuniam comparsam sibi seposuerunt. Cum animadvertant nomina eorum vilescere, parce vivere desinent, omnem pecuniam erogabunt. Inflatio non tantum pendet a copia pecuniae sed etiam a velocitate qua homines pecuniam suam erogare solent. Inde fit quod Ioannes Paulus PP. II tam bene descripsit: "aestus pretiôrum excandescentium" [21]. Homines quovis pretio emunt, vim dynamicam huius processus Gerani anno 1923 experti sunt.

In fine

(1.) Multi honesti homines totam patrimoniam perdiderunt, sine ulla culpa pauperes effecti sunt;
(2.) homines omnem fiduciam in rem pecuniariam a Civitate gestam perdiderunt, non facile in futurum inducentur, ut iterum aliquid parce viventes sibi seponant;
(3.) pars vero civium, negotiatores, fabricatores [22], sine ullo merito ditiores effecti sunt.
Inflatione fit nova distributio patrimoniorum contra omnes normas iustitiae.

Deflatio est nimiae rei nummariae auctionis deminutio [23]. Deflatio fit cum ii penes quos potestas rei nummariae moderandi est, nimio modo inflationem praecavere vel effectus inflationis reprimere conantur. Summa omnium pecuniarum deprimitur infra summam omnium mercium et ministeriorum qui in mercatu offeruntur.

Inde sequitur
(1.) Pretia minuuntur, quia propter pecuniae penuriam homines merces et ministeria non eo modo petunt quam antea. Beati sunt possidentes, qui pecuniam habent, facultas bonorum emendorum augetur, pecunia "dura" fit.
(2.) Patiuntur ii qui merces vel ministeria offerunt. Saepe merces maiore pretio emerunt quam nunc vendendo accipere possunt. Debiliores decoquunt.
(3.) Penuriam patiuntur etiam multi qui non nisi operam locare possunt. Locum operis faciendi [24] perdunt aut omnino non inveniunt. Mercedem non iam accipiunt, parvis subsidiis publicis vitam sustinere coacti, neque merces praeter eas quae ad vitam necessaria sunt neque ministeria emere possunt.

Pecunia dura manet at tota oblatio rerum et ministeriorum minor efficitur. In fine aequilibrium quoddam restituitur in inferiore gradu, quia minor oblatio nunc copiae pecuniae aequalis est. Quod sub aspectu oeconomiae tolerabilis esse videtur, sub aspectu rei socialis calamitas est. II qui coguntur ab opere vacare, ii qui decoxerunt, ad decliviorem statum detruduntur [25], eleemosinis publicis adiuventur oportet, ne victum sibi mendicando aut furando ad maximum detrimentum totius societatis comparent.

Nullo negotio quivis homo ratione praeditus videt, quanti momenti sit, copiam pecuniae adamussim determinare.

At hoc loco nova difficultas surgit.



5. De creatione ex nihilo.

Pecunia enim quasi ex nihilo creari potest.

Duobus exemplis rem monstrae vellem:

(1.) Pone Gaium esse debitorem Sempronii, centum marcas ei Sempronio numerandas esse. Sempronium etiam esse debitorem Gaii, decem marcas ei Gaio numerandas esse. Neuter solvet pecuniam tradendo. Compensatio fit.

(2.) Titius pecuniam apud Atticum argentarium deposuit. Titius debitor Sempronii est. Titius scribit ad Atticum: Sume ex deposito meo centum et da Sempronio. Sempronius numeratam pecuniam habere nolit et eandem summam apud Atticum deponit. Atticus summam Titio expensum Sempronio acceptum fert. Nomen Sempronii sine traditio nummorum fit [26].

Hodie plurimae solutiones hoc modo fiunt. Transscriptionibus argentariae pecuniam ex nihilo creant. Summa solutionum quae transscriptione efficiuntur multo maior est quam tesserarum et nummarum.

Est etiam alius modus, pecuniam ex nihilo creandi.

Pone Titium felicem plus pecuniae habere quam ei ad vitam dignitosam sustinendam necessarium est, et Sempronium pecunia egere. Titius Sempronio pecuniam dat, at non gratis, sed mutuo. Sempronius se non tantum summam acceptam redditurum sed etiam pretium soluturum esse spondet. Iste pretium, fenus sive usura nuncupatum, multis disputationibus inter philosophos et theologos ansam dedit. Hodierna vero oeconomia sine fenore sive usura cogitari nequit. Titius Semprionio fortasse tesseras nummarias numerabit. Sed quid facit Atticus argentarius cum Sempronius ab eo pecuniam mutuo accipere cupit. Non numerabit sed acceptilationem in libris suis faciet. Hac acceptilatione Titius nomen contra Atticum acquirit, de quo modo supra indicato disponere potest, quasi sit pecunia ab eo deposita. Atticus pecuniam sine nummis creavit.

Haec sunt negotia argentariis hodiernis propria. Fenus est pretium pro pecunia solvenda, fenore non merx quaedam emitur sed spes. Qui pecuniam mutuo accipit, se ex accepta pecunia plus emolumenti capere posse sperat quam summam mutui una cum fenore. Homo mentis compos pecuniam creditam non ut res consumendas emat accipiet, se ut ex. gr. novas machinas in sua officina acquirat. Quo minus pretium argenti, id est fenus, eo paratiores homines sunt mutuatam pecuniam in nova instrumenta productionis acquirenda collocare. Vile fenus est motrum incrementi rei oeconomicae.

Quomodo fit pretium argenti? Sicut in tota re oeconomica accidit, pendet ab oblatione et petitione.
Argentariae hodiernae non pecuniam ipsorum sed eorum offerunt, qui apud eas pecuniam deponunt. Depositores alliciendi sunt, alliciuntur etiam pretio pro pecunia deposita solvendo, id est fenore. Parcere est non consumere. Homo ad parsimoniam inducitur, si sperat, sibi sua pecunia deposita postea plus allectamenti parare posse. Paratus est, si fidem habet, pecuniam stabilem id est duram mansuram esse et si fenus satis elevatum est.
Quo maior copia pecuniarum in argentariis depositarum, eo minus fenus quod pro pecunia credita solvendum est. Quo minus fenus pro pecunia credita solvenda, eo paratiores domini officinarum novas machinas emere, operariosque conducere, eo plus oeconomia crescit.



6. De Civitatis partibus.

Pecuniam creare res publica est. Tempore renascentium litterarum princeps tributa et vectigalia a civibus et alienigenis in territorio suo degentibus eo fine colligabat, ut ipsi satis pecunia ad bella gerenda et ad artes colendas praesto esset. Hodierno tempore praecipuum munus Civitatis est rem oeconomicam colere eo fine ut aequilibrium servetur, ut omnibus civibus facultas operandi praebeatur et ut pecuniae facultas bonorum emendorum neque minuatur neque augeatur. Hodiernae Civitates rem pecuniariam ope argentariae quae plus minusve a moderatoribus rei publicae pendet, temperare solent. Munus est arduum quia pericula gravia instant.

(1.) Primum periculum arte cum indole democratica Civitatis hodiernae connectitur. Suprema potestas penes populum, id est penes electores est. Electores saepe simul stulti et nimio sui amore ducti sunt. Quivis rem suam propriam curat, non bonum commune, vel quod peius est, curam rei suae idem esse asserit ac curam boni communis. Neque divites libenter tributa solvunt. Semper cum electi moderatores tributa augent, eis timendum est ne proxima electione ab iratis electoris amoveantur. Unde Civitas pecuniam accipit qua eget ut munera sua expleat? A civibus mutuatur, fenore stipulato. At pecunia a Civitate mutuata aliquando reddenda est. A quibus reddetur? Redditus Civitatis sunt tributa et vectigalia, pecunia hodie mutuata a futura generatione sub titulo tributorum et vectigalium reddetur. Ergo hodierni vivunt expensis liberorum.

(2.) Pecunia a Civitate mutuata deest aliis qui fortasse necesse habent. Civitatis mutuorum petitione in mercato capitalium pretium pecuniae augetur. Ut supra demonstratum est, auctum pretium pecuniae augmento rei oeconomicae nocet.

(3.) Pecunia molli onus debitoris sublevatur. Quid facilius Civitati debitori quam curare, ut copia pecuniae augeatur. Levis inflatio fit, plura tributa solvuntur, debita, pecunia dura contracta, pecunia molli rependuntur. Electores stulti veram condicionem in initio non animadvertunt, rem oeconomicam florere ea de causa putant, quia plus pecuniae in marsupio habent. Est "illusio inflationis" de qua periti rei oeconomicae iam multa scribebant. Venenum pendet a dosi, dicunt medici, sed gradus inflationis non eo modo definitur ac guttulae potionis medicalis. Quandocumque argentaria Civitatis a moderatoribus pendet, hi facile copiam pecunae augere aut minuere possunt. Ergo omnino necesse est ut sapientes in argentaria quae suae potestatis est, rem pecuniariam moderentur.



7. De pecunia aliena et de mercatu pecuniae inter Civitates.

Nemo sibi solus vivit, neque Civitas neque oeconomia. Aristoteles putabat autarciam finem supremum rei publicae esse, hodierni homines rerum gestarum experientia edocti sunt, id verum non esse.

Temporibus anteactis, sub regimine pecuniae aureae vel argenteae homo nummis suis ubique terrarum nummis suis obligationibus satisfacere poterat. Hodie pecunia pendet a Civitate, id est pecunia francogallica est merx, non pecunia, id quod unusquisque facile animadvertit, cum tesseras francogallicas in argentaria emit et eam partem quam non expendit vendere cupit. Emptionis pretium maior est quam venditionis. Quomodo fit pretium? Sicut in quovis mercatu lex oblationis et petitionis viget. Si plures cives francogalli marcas emunt quam germani francos, pretium marcarum augetur et vice versa. In ephemeridibus legere possumus pretia a die in diem mutata esse. Causa mercatoribus, qui trans fines Civitatis mercaturam agunt ardua est .

Dabo exemplum:
Mercator germanus merces mercatori francogallo vendit. Merces post sex menses in sede francogalli tradendae sunt. Pretium francis statuitur, solvendus est traditione facta. Mercator germanus qui ipse in Germania emit, hos francos vendet ut marcas accipiat. Post sex menses pretium francorum in Germania tam minutus est, ut germanus ex negotio non emolumentum sed detrimentum accipiat. Huiusmodi condicionibus quodvis negotium trans fines Civitatis est aleatorium.

Sunt periti rei oeconomicae qui laudent ordinem pretiorum liberorum. Putant hunc ordinem quasi speculum esse, in quo relatio mercaturae inter duas Civitates exactissime tradatur. Sed hoc verum non est. Exstat enim negotiatio [27] quae fines Civitatum transgredit. Negotiator pecuniam alienam non emit aut vendit quia ei merces emere aut vendere in mente est, facit ut ex pretio aucto aut diminuto emolumentum capiat. Vis huius negotiationis cotidie demonstratur. "Nummus iactatur" ut Cicero scripsit [28].

Certe, negotiatio inhiberi potest defensione pecuniam extra fines exportandi. Eo modo post Primum Bellum Mundanum mercatus inter Civitates paene exsiccatus est, maximo detrimento omnium. Melius ordo in praesenti inter nonnullas Civitatis Communitatis Europaeae viget, est ordo "serpentis in specu": Pecuniae Civitatum quae sociae huius ordinis sunt, libere emuntur et venduntur. Ludo oblationis et petitionis fit serpens, id est pretium florini batavici relate ad francos francogallicos et pretium francorum relate ad marcas a die in diem mutatur. Hoc est serpens. Sed serpens tantum in specu moveatur oportet. Quandocumque pretium marcae pro francis supra modum constitutum, id est supra tectum specus ascendit, Argentaria Foederalis Germanica vendit marcas pro francis. Condicionibus inversis Argentaria Francogalliae vendit francos pro marcis.

Hoc ordine pretiorum mutationes intra fines continentur. Cum vero aequilibrium ita statutum funditus perturbatur, quia exempli gratia per longius temporis spatium Francogalli plures marcas emunt, vel tectum vel pavimentum specus mutandum est. Hoc fit revaloratione aut devaluatione [29].

Revaloratio ita fit ut media linea circa quam serpens movetur, elevatur. Ex. gr. hucusque pretium marcae germanicae erat trium francorum, nunc est trium francorum et decem centesimorum. Revaloratione efficitur ut pretium mercium germanicarum in Francogallia augeatur et pretium mercium francogallicarum in Germania minuatur. Revaloratio bonum instrumentum est copiam mercium augendi ita ut pretia in Germania non nimis eleventur. Devaluatio vero est instrumentum quo efficitur ut plures merces exportentur, oeconomia quasi stimulatur. Est autem quasi venenum (venenum pendet a dosi) quia copia mercium in mercatu domestico minuitur, merces ex alienis mercatibus non facile propter auctos pretios importantur, periculum est inflationis.



8. Cur pecunia Europaea?

Puta hominem Bruxellis summam pecuniae Belgicae accipere, ut iter Europaeum faciat. Proficiscitur in Bataviam, ibi omnes francos Belgicos pro florinos vendit. Pergit in Germaniam, ibi vendit totam copiam florinorum pro marcis, copiam marcarum in Dania vendit pro coronis danicis, coronas danicas in Suetia pro coronis Sueticis, coronas Sueticae pro marcis Finnicis, e Finnia aeroplano volat in Graeciam, ibi vendit marcos Finnicos pro drachmis, drachmas vendit in Italia pro libris, libras in Hispania pro pesetas, pesetas in Lusitantia pro scutis, scuta in Francogallia pro francis, franci in Anglia pro libris Anglicis, libras Anglicas in Hibernia pro libris hibernicis, et ex Hibernia aeroplano volat in Austriam ubi libras Hibernicas pro scellinos vendit. In fine revertitur Bruxellas ubi scellinos Austriacos pro francis Belgicis divendit.
Nihil pro summa accepta emit in itinere, ac - proh dolor - minus quam dimidiam partem nunc habet.

Putatisne mercatum commune his condicionibus florere posse?

Necessitas unius pecunicae ex exemplo omnibus patet.

Mercatus communis sine pecunia communi non constituitur. Fundatores Europae modernae sapienter aedificum a fundamento, id est ab oeconomia erigere cupientes, primo mercatum commune instituebant. Doctrina nationalismi, quae populis Europae tam perniciosa erat, hoc modo quasi perfodebatur. Oeconomia est res rationalis, res cerebri, cum nationalismus ex visceribus prodeat ubi odium proximi sedem habet. Europae populi mox effectus salubres mercatus communis animadvertebant. Nulla Civitas mercatum relinquere, multae ingredi cupiunt. Est signum spei.

Cur vero - vosmetipsos interrogabitis - tanti homines, etiam periti rei oeconomicae, timent, ne dicam abhorrent pecuniam Europaeam? Inspiciamus rationes eorum.

(1.) Liberales iam ab initio Communitatem Europaeam cum dicasteriis eius Bruxellensibus non ita amabant. Apud nos ex. gr. erat iurgium acerrimum inter Cancellarium Adenauer et Administrum rerum oecnomicarum Ludwig Erhardt, qui erat fervidus doctrinarum liberalium propugnatur. Erhardt non nisi regionem liberi commercii [30] instituendam esse putabat, ab omni ingerentia Civitatis in rem oeconomicam abhorrebat. Hodie multi heredes spirituales Ludovici Erhardt exstant, qui putent, omnia viribus mercatus relinquenda esse, "manum invisibilem" esse de qua Adamus Smith, pater et fundator doctrinae liberalis in re oeconomica tam diserte scripsit, qua omnia in fine bene temperentur. Illi mercatum liberum pecuniarum laudant, docent enim quemlibet Civitatem quae pecuniam ipsius "mollem" efficere sinit, confestim a mercatu punitam iri, quia pretium apud exteros minuitur, viribus vero mercatus Civitatibus quasi disciplina monetaria iniungi. Timent ne pecunia communi discrepantiae inter diversas oeconomias mercatus communis occultentur.
Illis respondendum est disciplinam monetariam et alia via iniungi posse quam libero mercatu pecuniarum, et detrimentum quod omnibus a negotiatione in re pecuniaria instat, maius esse quam omnia emolumenta quae ex ordine pretium liberorum percipi possint.

(2.) Multi timent "stabilitatem" quam dicunt pecuniae diminutam iri. Verum est, moderatores saepe pecuniaria remedia colunt quae ad inflationem vergunt. Pecuniae inflatio in initio quasi ebrietas est, quia omnes vires in oeconomia stimulantur. Sed post omnem ebrietatem solet crapula venire, haec condicio viget etiam in oeconomia. Germaniae incolae bis in hoc saeculo inflatione pecuniae omnen substantiam perdiderunt, ea de causa plus quam alii impatientes sunt. Argentariam Foederalem magis aestimant quam omnes moderatores et legislatores, quia adhuc quasi castrum stabilitatis exstitit. Omnia pendet a nova Argentaria Europaea. In textu novo Conventionis de Communitate Europaea condenda legimus stabilitatem pretiorum esse praecipuum finem totius temperationis rei nummariae [31]. Nova argentaria immunis esto ab omni ingerentia ex parte civitatum. Ut saepe accidit in rebus politicis totum pendet non ab institutione, sed ab hominibus. Curandum ergo est ut optimi viri optimae mulieres ad celsum munus Argentariam moderandi nominentur. Spes non praemature deponenda est.

(3.) Tertia ratio est magis philosophica quam oeconomica. Secundum doctrinam traditam democratiae, omnis potestas in re publica radices et originem habet in suprema potetate populi. Quae potestas delegatur electionibus et ab electis redundat in officiales et magistratus qui potestatem a populo mutuantur. Voluntas populi id est maioris partis eorum qui suffragia ferunt, suprema lex est. Temperatio rei oeconomicae magnopere pendet a temperatione rei nummariae. Si vero ordo rei nummariae ab Argentaria pendet quae sui iuris et a decisionibus moderatorum rei publicae immunis est suprema potestas populi coartatur. Cum legislatoribus persuasum est, plus pecuniae erogare quam titulo tributorum accipiunt, Argentariae non imperare possunt, ut plures tesseras nummarias imprimendas curet vel ut Civitati pecuniam creditam daret. Ergo catena legitimationis democraticae interrupta est. Etiam iudices ab imperio moderatorum Civitatis immunes sunt, at illi sunt legibus obnoxii. Argentaria Europaea nullis legibus obnoxia erit, est verum gubernium sapientium de quo Platon somniavit.

Ergo respondeo interrogans: Num est res mala, a sapientibus gubernari?

Populi Europaei post finem horribilis belli novum ordinem instituebat. Usque ad hunc diem erat ordo pacis et prosperitatis. Nobis eligendum est, volumusne hunc ordinem servare, meliorem reddere aut abolere? Quod ad me, ego puto Communitatem non tantum servandam sed semper meliorem reddendam esse. Ad hunc finem assequendum nova pecunia Europaea erit optimum instrumentum.

Dixi.

F u ß n o t e n


[1] Chiliogrammum = Kilogramm: vd. Christiani Helfer "Lexicon Auxiliare", Saraviponti 1991, pag. 307.

[2] Facultas bonorum emendorum = Kaufkraft italice: il potere d'acquisto, cfr. Ioannis XXIII PP. Litterae Encyclicae: Mater et Magistra, Acta Apostolicae Sedis 1961 p. 433

[3] numerare = zählen, pecuniam numerare = zahlen, numerata pecunia = Bargeld, cfr. Cicero, Topica n. 13.

[4] Cfr. Gaii Institutiones liber I § 119: "Est autem mancipatio imaginaria quaedam venditio; quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est, eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens, ita dicit: hunc ego hominem ex iure quiritium meum esse aio isque mihi emptus esto hoc aere aeneaque libra; deinde aere percutit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit quasi pretii loco."

[5] anglice: nuggets

[6] Cfr. Isidori Hispalensis Etymologiarum libri 16, 25: monetae sub titulo: "De ponderibus" recensentur. Quarto p. Chr. n. saeculo iam in usu erat, non monetas sed metalla tradere, cfr. Codex Theodosianus 12, 6, 12 et 12, 6, 13.

[7] Cfr. Codex Theodosianus 9, 21, 9.

[8] Cfr. metallum nobile = Edelmetall, Helfer l. c., p. 169.

[9] Theodisce: Legierung, cfr. Alberti Bruni Astensis tractatus insignis augmenti et diminutionis monetarum, Coloniae Agrippinae 1591, p. 356.

[10] Cfr. Codex Theodosianus 9, 2, 6: Comperimus nonnullos flatuarios maiorinam pecuniam non minus criminose quam crebre separato argento ab aere purgare. Si quis post haec fuerit in hac machinatione deprehensus, capitaliter se fecisse cognoscat verum et eos, qui domum agrumque praebuerint, relatis in largitionibus facultatibus esse plectendos

[11] Cfr. Codex Theodosianus 12, 6, 12: solidos in massam conflare.

[12] Paracharacter = Falschmünzer, cfr. Dig. 48, 10, 9 pr. et § 1; Codex Theodosianus 9, 21, 1 = Codex Iustinianus 24, 1, pr.

[13] Ulpian, Dig. 47, 11, 6 pr.; francogallice: accapareur

[14] Progignendarum rerum efficiendarum rationes = Produktionsweise, cfr. Ioannis XXIII PP. Litterae Encyclicae Mater et Magistra, Acta Apostolicae Sedis 1961 p. 422

[15] Publici aerarii dissolutio = Staatbankrott, cfr. Card. Antonii Bacci Lexicon vocabulorum quae difficilius latine redduntur, sub voce: "Bancarotta", p. 108.

[16] Chartacea pecunia = Papiergeld, cfr. Helfer, l. c. p. 411

[17] Effractor = Einbrecher, cfr. Paul. Dig. 1, 15, 3, 1.

[18] Tessera nummaria = Geldschein, Banknote, cfr. Sueton. Aug. 41, 2.

[19] Res nummaria = Währung, italice: la moneta, cfr. Gaudium et Spes no. 70

[20] Sic sub voce "inflazione" Lexicon recentis Latinitatis (Libraria editoria Vaticana, 1992); Bacci, l. c. proponit s. voce "inflazione monetaria": "charta nummaria nimis ac vilescens", "chartae nummariae vilescentis editio", vel "chartae nummariae nimietas", quae omnia mihi non satis placent quia inflationis causa pecunia vilescit, at non chartae vilescentes eduntur, et quia inflatio non tantum a copia chartarum pendet, quod infra exponitur.

[21] Litt. Enc. Redemptor Hominis no. 16, Acta Apostolicae Sedis 1979, pp. 257 ss., italice: la febbre dell'inflazione.

[22] Fabricatoris = Produzent, italice: il produttore, cfr.. Pii PP. XI Litterae Encyclicae Qadragesimo Anno, Acta Apostolicae Sedis 1931 p. 220.

[23] Sic sub voce "deflazione" Lexicon recentis Latinitatis

[24] Arbeitsplatz, italice: il posto di lavoro, vd. Ioannis Pauli PP. II Litteras Encyclicas Laborem Exercens, AAS 1981, no. 18 p.623.

[25] Declivior status = Randexistenz italice: una condizione di marginalità, vd. Instructio De libertate christiana et liberatione, Acta Apostolicae Sedis 1986, p. 554 ss., no. 85

[26] Cfr. Gaii Inst. lib. III: § 128. Litteris obligatio fit veluti in nominibus transscripticiis. fit autem nomen duplici modo, vel e re in personam, vel a persona in personam. § 129. A re in personam transscriptio fit, veluti si id, quod tu ex emptionis causa aut condictionis aut societatis mihi debeas, id expensum tibi tulero. § 130. A persona in personam transscriptio fit, si id quod mihi Titius debet tibi in expensum tulero, id est si Titius te delegaverit mihi.

[27] Negotiatio = Spekulation italice: la speculazione, cfr. Pii PP. XI Litterae Encyclicae Quadragesimo Anno, l.c. p. 220

[28] De officiis, 3, 20: iactabatur enim temporibus illis nummus sic, ut nemo posset scire quid haberet.

[29] Revaloratio = Aufwertung, cfr. Helfer l. c. p. 95, Devaluatio = Abwertung, cfr. Helfer l. c. p. 67

[30] Freihandelszone

[31] Art. 3 a § 2


Zum GESAMTKATALOGZum ANFANG des Dokuments