![]() S a a r b r ü c k e r B i b l i o t h e k (http://www.jura.uni-sb.de/projekte/Bibliothek) | Erstveröffentlichung: |
Joannes Paulus BauerRELIGIO PACIS - PAX
RELIGIONIS (2)
ProlegomenaUt ea quae sequuntur a lectoribus benevolis
melius intellegantur, oportet in initio parvas explicationes de institutis regni
francogallici nec non de factionibus in scaena historiae agentibus
praebere.
De quibusdam institutionibus Regni Francogallici saeculo 16º vigentibus.1. Francogallia initio saeculi 16i
est monarchia hereditaria, rex non electione sed iure hereditario
destinatur, id quod illo proverbio: «rex mortuus est, vivat rex»
(Le roi est mort, vive le roi!) luculenter demonstratur: eo puncto
temporis quo rex moritur ex lege successor eius est rex, non eget institutione
quadam neque saeculari neque ecclesiastica. Dignitate sacrali rex novus unctione
chrismatis sacrae augetur, quae unctio a dignitario ecclesiastico impertitur et
more tralaticio Remis (Reims) celebratur. A iure succendendi mulieres
lege consuetudinaria que «Lex Salica» nuncupatur exclusae sunt. Vera
Lex Salica est instrumentum quo iussu regis Chlodovici circiter annum
510um consuetudo iuris vigens apud Francones Salicos scripto redactum
est. Pars huius consuetudinis erat regula iuxta quam «terra salica» ad
mulieres hereditate trasmitti non potuit. Incipiente saeculo 14º
iurisconsulti regis Franciae hanc regulam etiam ad successionem regis mortis
causa extendendam esse asseverabant. Inde oritur lex fundamentalis regni quae in
bello centum annorum inter Anglos et Francogallos et iterum in fine saeculi
16i summi ponderis erat. Si ergo rege mortuo tantum filiae vel
filiarum filii superstites sunt, rex est frater regis aut si frater iam mortuus
est, filius fratris.
2. Potestas legislativa illis temporibus
imprimis competit regi, leges regiae sub nomine «Edicti»
(Édit) promulgantur; ut melius distingui queant, indicatur locus
quo rex eis subscripsit, inde textus qui nostris studiis submittitur
«Edictum namnetense» (Edit de Nantes) vocatur, quia die
30º mensis Aprilis anno 1598º a rege Henrico quarto subsignatus est.
[1]
3. Rex hisce temporibus iam non est legibus
absolutus. Cum agitur de legibus fundamentalibus regni abrogandis aut de
tributis novis imponendis eget consensu Statuum generalium regni (les
États généraux du royaume). Constant Status generales
deputatis trium «Statuum» id est cleri, nobilitatis et «Tertii
Status» (le Tiers État) cui adnumerantur ii qui nec nobiles
nec clerici sunt.
4. Magnas partes agunt Parlamenta (les
parléments) [2].
Non sunt coetus deputatorum sicut vocabulum ubique fere terrarum hodie
usurpatur, sed tribunalia quibus potestas iudiciaria a rege delegatur. Octo
Parlamenta in regno sunt, maximi momenti est rei natura Parlementum in urbe
Lutetia Parisiorum (Paris). Iudices ea de causa a rege quodam modo
independentes sunt, quia munus iudicis ab eo emerunt. Hodie vix mente fingi
potest, sed in Francogallia antiqui regiminis multa munera et officia venales
erant. Pecunia empta munera etiam testamento ad filios vel cognatos vel affines
(masculini generis scilicet) transmitti poterant, sub ea condicione ut studia
iuridica feliciter explevissent. Parlamenta sunt custodes potestatis
legislativae regiae, quia eis acta legislativa regis vel consilii regis in
tabulis perscribenda sunt. Decursu temporis sibi quasi ius censurae
arrogaverant; legem examini submittendo utrum cum aliis legibus bene congrueret,
interdum perscriptionem recusabant, regi monita (rémontrances)
opponentes. Regi repugnantiam superare licebat caerimonia quae nomine satis
mirabili «Lectus iustitiae» (Lit de justice)
nominabatur.
De tribus factionibusDe factione catholica
5. Rex Fracogalliae titulo Regis
Christianissimi insignitus est. Praestans officium eius est defensio Ecclesiae
catholicae contra quemvis hostem. Quo non obstante, relationes inter reges
Francogalliae et Pontificem romanum non sine tensionibus et dissidiis sunt. Nota
est lis inter Bonifatium VIII et Philippum qui pulcher nominabatur, captivitas
babylonica papatus in Avenione, pugna cum Iulio II de dominatu in Italia. Iam
saeculo 15º a multis hominibus bonae voluntatis iudicium criticum de
moribus ecclesiasticorum, de divitiis praelatorum, de corruptione Curiae romanae
proferebatur. Lutherus alte clamans non confestim tantos asseclas invenisset
nisi multis hominibus persuasum fuisset, Ecclesia reformatione «in capite
et membris» egere. In Germania Reformatio quae dicitur est motus spiritalis
simul ac politicus; desiderium pium et profundum reditus ad puritatem priscorum
christianorum iungitur cum cupiditate principorum et liberarum civitatum Imperii
bona ecclesiastica spoliandi. Caput Imperii, id est Imperator initio infirmus
est, postea solutionem bellicam quaerit, in fine perdit. In Francogallia mortuo
Henrico secundo incipit regnum regum debilium, una cum populo et territorium in
partes scinditur. Ad rem catholicam defendendam domus Lotharingica ducum de
Guise exstat, homines fortes, bellici, opulentes, potestatis cupidi. A hac
familia pendet sors factionis catholicae, quia tantum duces Lotharingiae satis
magnam copiam pecuniae ad bellum gerendum et ducendum praebere possunt; domo de
Guise exstincta, factio omne robur perdit. Secundum fulcimen rei catholicae est
urbs Lutetiae Parisiorum cum studiorum universitate Sorbonnensi. Cives huius
urbis quasi elementum democraticum praebent, aliquo tempore motuum vera
eversione regimen et populare et strenue catholicum instituunt. Factio catholica
sub ducibus de Guise sub nomine «Ligae» constituitur. Lex
fundamentalis regni ut regnum via hereditaria transmittatur, ex qua bona sors
Francogalliae per totum medium aevum pendebat, ab asseclis Ligae non iam
agnoscitur.
Anno 1593º textus ab anonymo scriptus,
qui sub nomine «Le dialogue du maheustre et du manant»
[3] publici iuris
factus est, quo nova doctrina hisce verbis exponitur :
Veri coronae heredes sunt ii, qui digni
sunt, signum Dei gestare. Si Deo placet, nobis dare regem nationis
francogallicae, benedictus sit nomen eius; si de Lotharingia, benedictus sit
nomen eius; si Hispanus, benedictus sit nomen eius; si Germanus, benedictus sit
nomen eius. Cuiusvis nationis sit nihil refert, si tantum catholicus sit, plenus
pietatis et iustitiae, ut a manu Dei missus. Nobis cordi est religio, non
natio. [4]
Si haec doctrina viget, domus regia in
summo discrimine est, quia rex impius aut apostata legitimitatem amittit,
tyrannus fit, cui resistere ius immo officium subditorum est. Quidam scriptores
aperte docere audent, regem apostatam interficere bonum opus, Deo placens esse.
Permanet tandem quaestio: Quo modo manus Dei cognoscitur, fortasse voce
papae?
De Calvinistis sive
Hugenotis.
6. Lutherus putabat, novas communitates
credentium qui suae doctrinae adhaerebant, principibus saecularibus commendandas
esse. Inde ortus est summus episcopatus, qui dicebatur, principis, inde
intellegitur illa regula iuridica secundum quam dominus territorii de religione
subditorum decernit: Cuius regio, eius religio. Omnino aliter docebat
Ioannes Calvinus, qui putabat quasi deductione theologica constitutionem
communitatum calvinisticarum statuere posse. Communitas credentium ab initium
praebet aspectum democraticum permixtum cum elementis aristocraticis: credentes
sibi eligunt pastores et presbyteros qui praesunt communitati, communitates
uniuntur synodis regionalibus, supremum institutum est synodus nationis. Quod
maximi momenti est: haec compages nullo modo pendet a forma rei publicae, sub
monarcha vel melius dicamus praeter monarcham eodem modo exsistere potest ac in
civitate formae democraticae, e. gr. Genavae. Libertas a re publica potestne
fieri libertas contra rem publicam, id est ius resistendi potestatibus
sublimioribus? Calvinus ipse caute respondit:
«Verum utcumque ipsa hominum facta
censeantur, Dominus tamen per ea suum seque opus exequebatur, quam sanguinaria
Regum insolentium sceptra confringeret, ac intolerandas dominationes everteret.
Audiant principes et exterreantur. Nobis autem interim summopere cavendum, ne
illam plenam venerandae maiestatis magistratuum authoritatem, quam Deus
gravissimis edictis sanxit, etiamsi apud indignissimos resideat, et qui eam sua
nequitia, quantum in se est, polluunt, spernamus aut violemus. Neque enim, si
ultio Domini est effrenatae dominationis correctio, ideo protinus demandatam
nobis arbitremur, quibus nullum aliud quam parendi et patiendi datum est
mandatum. De privatis hominibus semper loquor. Nam siqui sint 'populares
magistratus' ad moderandum regum libidinem constituti, adeo illos ferocienti
regum licentiae pro officio intercedere non 'veto', ut si regibus impotenter
grassantibus et humili plebeculae insultantibus conniveant, eorum
dissimulationem nefaria perfidia non carere affirmem: quia populi libertatem,
cuius se Dei ordinatione 'tutores' positos norunt, fraudulenter produnt.»
[5]
Attente legenti patet hoc textu more
cladestino portam apertam esse ad resistentiam agendam. Calvinus enim qui sint
illi «populares magistratus» acrius non definit. Inde fit ille foedus
inter nobiles et simplices homines religionis calvinisticae quo factio
hugenotica nata est.
[6] Firma fides
calvinistica cum arte bellica nobilium iuncta regibus et factioni catholicae mox
magnum periculum praebet. Calvinisti non minus bellicosi, strenui, crudeles,
difficiles tractatu sunt ac catholici. Exercitium religionis catholicae quam
«idololatriam» nominant in locis a se expugnatis minime tolerant.
De «politicis»
7. Tertia factio quae iam a coaevis factio
«politicorum» nominabatur, paucis sed doctissimis et perspicacissimis
viris constat, quibus iam mature persuasum erat, rem publicam a dissensione
factionum religiosarum servandam esse. Inter eos eminet Michael Ospitalis
[7] (Michel de
L’Hospital) qui natus est anno 1503º et mortuus anno 1573º est,
remotus ab officio et cunctis factionibus quin etiam regi invisus. Ospitalis
studiorum curriculo iuris civilis in Italia expleto, litteris latinis deditus,
iurisconsultus et poeta fiducia Catherinae a Medicis regis Henrici secundi
viduae et procuratricis regni ad dignitatem Cancellarii regni evectus est.
Fervens assecla Erasmi Rotterodami – qui ipse in fine vitae et catholicis
et lutheranis odio fuit – auctoritatem regis augendo et colloquia inter
factiones instuendo pacem restituere posse putatabat. Homines fiduciam
collocantes in rationem semper proni sunt ad credendum ceteros homines sibi
similes esse, et ea de causa non agunt rationaliter. Vita ipsa illis errorem
eripere solet. Ospitalis, ut multi coaetanei, spem fovebat fore, ut Concilio
generali unitas Ecclesiae restitueretur. Si quando decretis Concilii abusus in
Ecclesia christiana vigentes, quibus catholici et acatholici simul cruciarentur
sublati essent – sic cogitabat – quaestiones dogmaticae liberae
disputationi theologorum relinqui possent. Nimis bene cogitabat de theologis.
Concilium Tridentinum quod tantas expectationes suscitavit, de definitionibus
theologicis agere coepit, haereticos cuiusvis generis anathematibus plectens et
usque ad tempus quo nos vivimus omne aditum ad verum dialogum theologicum
interclusit. In fine, ut infra legimus, Ospitalis naufragium fecit. Verus homo
politicus et victor rex Henricus IV evasit.
De bellis religionisFlamma lutherana exardescit at mox exstinguitur.8. Iam anno 1508º, id est novem annos
ante quam Lutherus theses suas celeberrimas ad ianuam ecclesiae Wittembergensis
applicuit, Faber Stapulensis (Jacques Lefèvre d’Étaples),
theologiae professor in studiorum universitate Sorbonnica, scriptis publice
evulgatis opiniones proferebat quibus quasi praecursor Lutheri exstitit. Docebat
per exemplum revertendum esse ad fontes, id est ad textus originarios:
«Quia abstinuimus a lectura textuum originalium monasteria peribant, pietas
mortua est, et homines bona terrestria caelestibus praeferunt».
Audacissimus homo defendebat salutem per fidem non per opera lucrari posse,
vindicabat auctoritatem exclusivam Sacrae Scripturae et reprehendebat orationes
latinas, coelibatum sacerdotum et cultum sanctorum. Ut fidelibus laicis aditus
ad Verbum Dei pateret, Bibliam in linguam francogallicam transtulit.
Protectionem Aulae Regiae imprimis sororis Regis Francisci primi sibi conciliare
valebat. Haec protectione eo magis egebat, quia a collegis in studiorum
universitate omnino non amabatur. Luthero excommunicatione innodato in magno
discrimine erat, quia is qui sententias haeretici damnati sustinet, ipse
haereticus praesumitur. Sub umbra vero protectionis regiae traquillum finem
invenit.
9. Aliis fortuna non eo modo arrisit. Regis
Francisci primi modus agendi in Lutheranos et postea Calvinistas mutabatur.
Initio regulam «hostis hostis amicus» secutum esse videtur. Quia in
quasi perpetuo, tantum indutiis interrupto, bello cum imperatore Caroli quinti
implicatus est, principes protestantes in Sacro Imperio ei quasi socii naturales
sunt. Ita quominus in proprios subditos lutheranos saeviat impeditur. Anno
1534º cum Electore Saxoniae convenire conatur, quia Melanchthonem ad Aulam
suam allicere cupit. Propositum non perficitur. Interea enim Lutherani
francogallici nimiam confidentiam ostendebant, rex offenditur, sollicitationibus
quae ab episcopis et imprimis a studiorum universitate sorbonnica adducuntur
cedit, persecutiones incipiunt, rogi inflammantur. Sub fine vitae ipsius
(moritur anno 1547º) haeretici a Parlamentis per totum regnum insectantur.
De regno Henrici secundi10. Successor Francisci primi est filius
eius, Henricus secundus. In actu incoronationis promittit, se vulnera Ecclesiae
sanaturum esse, quae ei ab uno singulo homine, scilicet a Luthero illata sunt.
Aliter ac pater non irritatione quadam sed intima persuasione motus agit. Pugna
acrior fit, quod rex promisit, legibus latis ad effectum deductur. Anno
1551º Edicto loco Châteaubriand lato, defensio regni contra
«luem pestiferam» haereticorum ratione disponitur. Suspecti
persequendi, libri censurae submittendi sunt; ludi magistri et professores
universitatum testimonio fidei catholicae egent, quoad orthodoxiam doctrinae eis
strictissime invigilandum est. Bona subditorum, qui Genavam, ad «Romam
Calvinistarum» confugiunt, publicantur. Anno 1557º Edictum loco
Compiègne fertur, quo omnibus regnicolis officium urgetur «vivendi
in timore et oboedientia Dei eiusque Ecclesiae in pace et tranquillitate».
Non tantum haeretici convicti poena capitali puniendi sunt sed etiam ii qui Deum
aut sanctos publice iniuria afficiunt et ii qui se Genavam conferunt. Die
10º mensis Iulii anno 1559º rex calamitatis causa in turneamento
moritur, quadraginta annos natus. Successor eius est filius Franciscus secundus,
qui eo tempore quindecim annos explevit.
De regno Francisci secundi11. Anno 1560º rex duobus Edictis
pacem promovere studet. Primo, quod Ambaciae id est Amboise latum est et ea de
causa Édit d’Amboise nominatur, duram coercitionem a patre suo in
haereticos factam ad haeresim exstinguendam non valuisse statuit. Perseverare
idem esset ac multorum, virorum, feminarum immo infantium sanguinem effundere,
«id quod perpetui luctus causa esset, essetque contra nostram naturam et
non conveniens nostrae iuventuti»
[8]. Omnium factorum
dictorumque veniam et oblivionem sancit, excipiuntur tantum praedicatores
calvinistici et coniuratores. At pax sperata non venit. Die 16º mensis
Martii quidam coniurati nobiles hugenotici impetum in castrum Ambaciae, ubi rex
cum suis commoratur eo fine ut regem comprehenderent attentant. Calvinum ipsum
ante inceptum interrogaverant utrum licitum sit, quod ille negabat. Successu
carent, castrum a duce de Guise mira animi praesentia defenditur, coniurati
capitivi confestim a muro suspenduntur.
12. Die 20º mensis Maii Michael
Ospitalis Cancellarius Regni nominatur. Eo auctore novum Edictum quod dicitur
l’Édit de Romorantin latum est, quod mirabilem sapientiam iuridicam
et peritiam gubernandi spirat. Excercitium religionis protestanticae cuiusvis
ritus et doctrinae in toto regno vetatur, simul omnes conventus sive publici
sive privati. Catholici contenti sunt. At tribunalibus civilibus competentia
tollitur de rebus fidei iudicandi, demandatur tribunalibus ecclesiasticis, quae
vero non possunt sine assistentia «brachii saecularis» neque poenam
capitalem neque poenas corporales neque poenam carceris irrogare, sed tantum
poenas ecclesiasticas e.gr. excommuncationem vel amissionem beneficorum vel
amotionem hominis ecclesiastici a munere. Inde quaevis coercitio conscientiarum
vitatur, sub condicione tamen, ut nova religio publice non exerceatur. Neque
hugenoti contenti sunt. A Consilio Regni, qui mense Augusti in castro Fontis
Blaudi (Fontainebleau) cogitur, dux Calvinistarum magister classis Coligni
postulat, ut Calvinistis quaedam loca concedantur, ubi pacifice sacra celebrare
queant.
De regno Caroli noni13. Die 5º mensis Decembris anno
1560º rex Francisus secundus moritur, sedecim anno natus. Successor est
frater eius, Carolus nonus, qui anno 1550º natus minoris aetatis est. Mater
eius, Catharina de Medis et procuratrix regni. Primus ipsius gressus est actus
humanitatis: Ospitale instigante mense Ianuario iubet ut omnibus qui causa
religionis in carceribus retineantur, libertas reddatur. Hugenoti ei grates non
habent. Mensibus Februarii et Martis in regionibus meridionalibus fit id, quod a
posterioribus «Quaresima hugenotica» nominabatur: hugenoti armati
conveniunt, catholicos aggrediuntur, ecclesias diripiunt, incendiunt, sacerdotes
et religios mactant. Potestas civilis impotens monstratur. Procuratrix regni
coacta est, summum imperium triumvirato demandare, quorum praestans dux
Franciscus de Guise est. Omnes tres Ospitalem oderunt. Is vero confidentia
Catharinae fretus, viam ad pacem invenire mira patientia pergit. Novo Edicto
regali Calvinistis privatim congregari licet, optio eis datur in regno
«more catholico et sine scandalo»
[9] vivendi aut
emigrandi omnibus bonis retentis.
14. Iam occasione Statuum Generalium (les
États généraux) qui initio anni 1561i convocati
sunt, Tertio Statui concilium nationale cogendum esse visum est quo ecclesia
reformanda et quaevis causa dissidii e medio tollenda sit. Quasi ad concilium
praeparandum Ospitalis mense Septembri repraesentantes utriusque factionis in
locum Poissy ad disputationem publicam habendam invitavit. A Genava venit
Thedorus Bezae, amicus intimus et cooperator Calvini. Ut fere in omnibus
disputationibus theologicis huius temporis contigit, exitus spem fefellit.
Cancellarius initio colloquii praesentes alloquitur, dicens bello civili
Francogalliam perditam iri, conscientias cogi non posse, spem in reformationem
Ecclesiae ponendam esse, qua reformatione feliciter peracta omnes christiani
denuo in gremium unius Ecclesiae revertantur. Sententiae nimis manifestae ut
efficaces esse possent. Participes catholici theses haereticas Bezae ne quidem
auribus percipere volebant. Implacabiles disputantes secesserunt.
Indefatigabilis Ospitalis viam pacis quaerere perrexit.
15. Die 17º mensis Ianuarii anno
1562º Edicto qui l’Édit de Saint-Germain-en-Laye nuncupatur,
calvinistis exercitium religionis publicum extra muros oppidorum conceditur,
intra muros eis privatim in eorum domibus ad sacra celebranda convenire licet.
Synodos et consistoria habere tantum permittente et praesente magistratu regali
possunt. Ospitali annus 1562us est annus ater. Parlamentum Lutetiae
Parisiorum registrationem Edicti recusat. Die 1º mensis Martii
milites catholici in oppidolo Vassy in hugenotos qui ad sacra celebranda
convenerant, impetum faciunt et plus quam triginta interficiunt. Bellum imminet.
Dux Franciscus de Guise regem et matrem eius a castro Fontis Blaudi abripere et
quasi captivos Lutetias ducere curat, ubi in sua postetate sunt. Catarina
Edictum Ianurarii in urbe Lutetiae Parisiorum adhibere vetat. Mense Aprili
primum bellum apertum inter duas factiones incipit. Hugenoti reginam
protestanticam Angliae Elisabetham adeunt, ei Portum Gratiae (Le Havre) tradunt
et pro hac concessione auxilia militaria accipiunt. Nihil prodest, die 19º
mensis Decembris catholici victoriam definitivam reportant, duces hugenotici aut
mortui aut captivi sunt. Res hugenotica omnino perdita esse videtur.
16. Fortunae vero rota volvitur, die
18º mensis Februarii anno 1563º dux Franciscus de Guise a homicida
interficitur. Factio catholica decapitata est. Ospitalis bona occasione fruens
die 19º mensis Martii huius anni Ambaciae Edictum de pacificatione
promulgandum curat. Hoc Edicto iam lineamenta futuri Edicti Namnetensis
exhibentur:
(1.) Libertas conscientiae omnium subditorum
tuetur.(2.) De libertate cultus distinguendum est: (2.1) Libertas cultus
catholici ubique in regno praestatur;
(2.2) Libertas cultus calvinistici
coartatur:
(2.2.1) Magnatibus, id est magnis
feudatariis licet in territoriis suis publice sacra secundum ritum
calivinisticum celebrare;
(2.2.2) Hominibus simplicibus tantum licet
publice sacra secundum ritum calvinisticum in uno loco uniusquisque balliviae
celebrare, templa non permittuntur in centro oppidorum sed solum in suburbiis;
Luteta Parisiorum non nisi exercitium publicum cultus catholici
conceditur.
17. Die 17º mensis Augusti rex Carolus
nonus aetate maior declaratur. Initio anni sequentis usque ad annum 1566um
rex iuvenis una cum matre et dignitariis Aulae regiae «iter
Gallicum» facit, spe fultus ut praesentia sua pacem regni stabilire queat.
Spes ad irritium cecidit, hugenoti pacificatione Ambaciensi minime contenti
sunt. Unus de ducibus eorum, Dux de Condé clam et repente persona regis
et matris ipsius potiri conatur, audax facinus bonum eventum non habuit.
Hugenoti arma capiunt, secundum bellum religionis cooritur. Urbs Lutetia
Parisiorum obsidione cingitur. Excercitui regis contingit caput francogalliae
liberare. Catarina, quae adhuc iuvenem regem quasi habenis ducit, putat modum
cum moderatione gubernandi frustratum et ideo ab eo discedendum esse; Ospitalem,
quem responsabilem huius iacturae habet, dimittit. Ad pacem, (verius indutias)
obtinendam, rex pactione pacis die 23º mensi Martii in loco Longjumeau
facta, Edictum anno 1563º latum omnibus cum partibus restituit. Interim
arma parat. Versus finem huius anni se satis armatum esse putat ad ictum
infligendum. Duobus Edictis, die 18º mensis Septembris et 22º mensis
Decembris latis cunctas libertates Calvinistis usque ad hunc diem concessis
tollit, nihil praeter libertatem conscientiae eis relinquitur. Cultus publicus
religionis non nisi catholicis permittitur; pastoribus acatholicis ut intra
quindecim dies e regno emigrent iniungitur; omnes ministri et officiales regis
calvinisticae confessionis ab officio amoventur; iudicibus parlamentorum et
professoribus studiorum universitatum praecipitur ut iusiurandum catholicismi
praesent.
18. Hugenoti non parati sunt ad
subiectionem. Tertius bellum religionis cooritur. Duces hugenotorum sunt
Henricus a Navarra, futurus rex Francogalliae eius nominis quartus, Henricus Dux
de Condé et classis praefectus Coligny. Anceps exitus belli utramque
partem ad transigendum inducit. Die 8º mensis Augusti Edicto loco
Saint-Germain-en-Laye lato Edictum Ambaciae anno 1563º latum in integrum
restituitur, insuper hugenotis quattuor oppida ut «loca secura»
[10] (places de
sûreté) at tempus duorum annorum ceduntur. Ut pax etiam inter
familiam regiam restituatur, matrimonium Henrici a Navarra cum sorore regis
paciscitur.
19. Anno 1572º Henricus qui nunc post
mortem matris suae rex Navarrae est, Lutetiam Parisiorum ad nuptias celebrandas
venit, una cum eo multi duces et nobiles factionis hugenoticae. Quasi caeci in
foveam inciderunt. Die Sancti Bartolomaei id est 23º mensis Augusti circa
mediam noctem strages paratae incipiunt, plurimi occidione occumbunt. Henrico
parcetur, sed «mucrone ad collum» ut postea dicere solebat, religionem
calvinisticam abiurare et catholicam amplecti cogitur. Quamvis affinis regis
simul captivus est. Rex Carolus nonus, qui putat nunc factionem hugenoticam
quasi decapitatam et ea de causa inermem esse, crudelissime e somniis
expergiscitur. Quartum bellum religionis cooritur. Hugenoti nunc omnino a rege
deficiunt, se omni obligatione fidei solutos esse declarant. In oppidis et
regionibus ubi numerosiores et potentiores sunt imprimis in regionibus
meridionalibus propriam civitatem foederalem et aristocraticam omnino a regno
seiunctam constituunt. Exemplo sunt Provinciae foederatae Nederlandiae quae
eodem fere tempore se a dicione regis Hispaniae liberas declarant. Regentes
novae rei publicae tributa regi solvenda sibi percipiunt, ad defensionem
praeparandam praeter strenuos et fideles milites suae religionis etiam
mercenarios alienigenos conducunt; foedera cum ceteris potestatibus, Anglia,
Nederlandia, Principibus Germaniae, Cantonibus Helvetiae feriunt, Gallia videtur
in duas civitates divisa esse. Quartum bellum iterum indutiis interrumpitur.
Utraque factio mora et requie eget.
De regno Henrici tertii20. Die 13º mensis Maii anno
1574º rex Carolus nonus moritur. Secundum legem hereditariam iuxta quam
corona regni hereditate inter proximus agnatos transmittitur successor est
frater eius, Henricus tertius huius nominis, qui eo tempore corona Poloniae
insignitus est, cui confestim renuntiat ut regno Francogallico potiatur. A
subditis francogallis non amatur, propter inclinationes sexuales «rex
Sodomae» nuncupatur. Frater ipsius, minor natu, Franciscus Dux
d’Alençon, qui ipse spem alebat ut rex Francogalliae fieret ab Aula
regia ad Hugenotos fugit. Ipsi inde denuo parati sunt ad bellum suscipiendum.
Etiam Henricus rex Navarrae se liberat, ad pristinos socios revertitur,
abiurationem coactam abiurat. Quintum bellum religionis cooritur, per totum
annum 1575um pugnatur. Rex videtur veram pacem desiderare. Die
6º mensis Maii anno 1576º loco Beaulieu novo Edicto quasi pactioni
pacis subscribit
[11]. Calvinistis
exercitium publicum religionis conceditur in toto regno sine restrictione,
exceptis urbe Lutetia Parisiorum et locis ubi rex sedem capit. Octo loca secura
illis conceduntur. Ne in futurum ad arma, sed ad tribunalia confugiant, in
unoquoque Parlamento camerae paritariae instituuntur, quae pari numero iudicum
religionis calvinisticae et catholicae constant, quarum competentia est
sententias ferre in litibus inter partem catholicam et calvinisticam
vertentibus.
21. Haec pactio pacis, sub cuius regulis
hugenoti pacifice vivere potuissent, secundum rhythmum iam notum, vim contrariam
catholicorum excitat. Eodem anno, duce Francisco de Guise, filii illius
Francisci qui anno 1563º interfectus est, «unio sancta et
christiana» catholicorum sub nomine Ligae conflatur. Declaratione loco
Péronne edito, promittunt se contra haereticos usque ad eorum
extinctionem decertaturos esse. Rex timidus callide agere putat si ipse Ligae
praeest. At ab hoc tempore quasi sub auctoritate praepotentis ducis Lotharingiae
est. Coactus est Status Generales Regni in oppido Blois convocare ibi sollemne
promittit se in regno suo non nisi unam religionem toleraturum esse, «iuxta
iusiurandum quem iuravit in caeremonia consecrationis ad regem». Tempus
prosperum videtur ad bellum suscipiendum, frater regis se abalienavit a sociis
hugenotis, et inter eos divisiones ortae sunt. Sextum bellum religionis
cooritur. Hugenotis prosperum non est. Mense Octobri anno 1577º novo Edicto
oppido Bergerac latum, libertates anno proximo praeterito concessae valde
artantur: Cultus publicus permittitur tantum certis locis; in cameris paritariis
tribunalium eis tantum tertia pars iudicum conceditur. Octo loca secura ad sex
annos eis manento. More iam consueto sequntur nova bella, id est sextum et
septimum, nova Edicta. Henricus rex Navarrae magis magisque fit dux communis
hugenotorum.
22. Anno 1584º rerum condicio vere
displodens fit. Die 10º mensis Iunii frater regis moritur. A rege, quamvis
matrimonio iunctus sit, infantes non exspectantur. Proximus agnatus et iuxta
legem Salicam heres coronae est Henricus rex Navarrae. Duces Ligae datam
occasionem nacti catholicos ad bellum et contra hugenotos et contra regem
suscipiendum excitant. Rex perterritus pactione die 7º mensis Iulii anno
1585º loco Nemours facta quasi se regno abdicat, auctoritatem ducibus Ligae
remittit. IIs instigantibus die 18º Edicto subscribit quo hugenoti in toto
regno exstingui posse sperat: Quivis cultus religionis praeter catholicum
interdictur; pastores acatholici intra mensem, alii acatholici qui non abiurant
intra spatium sex mensium a regno discedere iubentur. Henricus rex Navarrae
omnia iura ad coronam regni perdidisse declaratur. Die 9 mensis Septembris
Sixtus Papa Quintus
[12] auctoritate
Supremi Pontificis, qui sibi ius reges instituendi et amovendi vindicat, nisus,
Henricum etiam a regno Navarrensi destitutum esse declarat. Henricus nunc non
tantum pro causa hugenotica sed etiam pro duabus coronis et pro vita sua
servanda pugnat. Octavum bellum religionis cooritur, multis vicissitudinibus
usque ad annum 1589um protrahitur. Interim potestas Ducis de Guise
magis magisque crescit. Anno 1588º incolae Lutetiae Parisiorum milites
regis ex urbe fugant et, concionatoribus concitati, ducem Ligae cum exercitu
eius admittunt. Rex ipse clam urbem relinquit. In desperationem deiectus ad
ultimum auxilium descendit: diebus 23º et 24º mensis Decembris anno
1588º Dux Franciscus de Guise et frater eius Sanctae Romanae Ecclesiae
Presbyter Cardinalis occasione conventus Statuum Generalium Regni iussu regis
interficiuntur. Henricus tertius Henricum regem Navarrae iure non facto
destitutum sibi conciliat. Exercitus regis Franciae una cum exercitu hugenotorum
urbem Lutetiae Parisiorum obsidione cingunt. Odium catholicorum in immensum
crescit. Die 1º mensis Augusti anno 1589º Jacques Clément
Ordinis Praedicatorum cui habitus sui ordinis viam ad regem patefecit eum
letaliter ferit. Secundum legem fundamentalem regni Henricus rex Navarrae est
rex Francogalliae Henricus quartus. At excommunicatione innodatus, bulla papali
omnibus iuribus privatus, potestne auctoritatem regiam sibi
vindicare?
De victoria Henrici quarti23. Rerum condiciones hominem minus fortem
facile ad desperandum adduxissent. Deest pecunia, desunt milites. Liga catholica
minime parata est ad regem novum agnoscendum, urbs Lutetiae Parisorum ei portas
non aperit. Rex Hispaniae datam occasionem nactus filiam suam neptem regis
Henrici secundi cuius mater ex stirpe regia francogallica nata erat reginam
proponit et asseclis Ligae subsidia porrigit. Gregorius Papa XIV
[13] anno 1591º
excommunicationem Henrici definite confirmat et ad omnes asseclas eius extendit.
Interim populus ardenter pacem desiderat. Tota fere terra in statu horribili
est, militibus utriusque factionis vastata. Homines fame vel pestilentia
pereunt. Ut res religionis si non ad pacem redigantur, saltem sedantur, rex
Edicto loco Mantes mense Iulio anno 1591º lato «per modum provisionis
et praestolans pacificationem generalem»
[14] Edictum mense
Octobri anno 1577º latum (vide supra n. 21) iterum vim exercere iubet, quo
actu Edictum hugenotis molestissimum quod anno 1585º a rege Henrico tertio
latum est abrogatur. Veram pacem eo modo restituere nequit.
24. Die 26º mensis Ianuarii anno
1593º Lutetiae Parisiorum negotia Statuum Generalium Regni incipiunt.
Henricus interesse non potest, quia adhuc Parisiensibus invisus est. Status
Generales Dux de Mayenne e domo Lotharingia convocavit, unus ex acerrimis
osoribus Henrici, qui sperat se a conventu in regem renuntiatum iri. Invitatio
sub sigillo fit quod solium regale vacuum exhibet. Plures candidati
presentantur, nullus ex iis conventui placet: «Regem regali sanginis
francogallici catholicum volumus», hac deliberatione Henricum inescare
conantur. Ille nunc scit pretium, paratus est ad solvendum. Die 16º mensis
Maii huius anni publice declarat se in gremium Ecclesiae catholicae reverti
velle. Res non est facilis factu. Henricus non est paganus quidam qui a
missionario ad fidem christianam amplectendam inducitur, ne haereticus quidem
simplex sed relapsus est, qui nomen catholicum gladio in manu impugnaverat.
Initio est catechumenus, a theologis, inter quos et episcopi sunt, institutionem
accipit. Dies 25us mensis iulii anno 1593º est dies Domini, in
venerabili basilica Santi Dionysii, ubi sepulcra regum Francogalliae sunt,
apparatu magnifico ecclesiastico, pugnax calvinista catholicus evadit. Ante
portam sollemni iureiurando se in romana apostolica et catholica ecclesia vivere
et mori velle, seque ad eam sangine et vita sua contra omnia pericula
defendendam paratum esse; se nullam haeresim toleraturum esse promittit.
Archiepiscopus Avarici (Bourges) confessionem eius exceptus eum absolvit.
Henricus adest sanctae missae et accipit sacram communionem. Omnia neglecto iure
canonico fiunt. Peccatorem staturae Henrici absolvere ad Pontificem Romanum
tantum pertinet. Utrum absolutio rata sit necne in dubium vocatur. Feliciter
cives vexati et pacem desiderantes de subtilitatibus huius generis non multum
curant. Die 27º mensis Februarii anno 1594º Henricus Carnuti
(Chartres) oleo sacro dignitate mystica quae regibus Francogalliae competit
augetur. Voto a facultate theologica studiorum universitatis Sorbonnicae prompto
sacra unctio rata esse declaratur. Papa vero minime contentus est. Post lungas
et sinuosas tractationes Papa Clemens VIII
[15] die 30º
mensis Augusti anno 1595º Henrico absolutionem impertit. Ex nunc Henricus
quartus est inconcussus rex Francogalliae. Armis et pecuniis, dolis et vocibus
blandis subditis suis pacem restituit, terra reflorescit. Usque ad hodiernum
diem a populo francogallico magna veneratione colitur.
De Edicto namnetensiDe tractationibus25. Via quam sors Henrico praeparaverat,
eum ad fastigium regale fert, hugenotis vero est via crucis. Illo tempore quo
Henricus eorum commilito erat, quo contra Ligam cum iis pugnabat, cum eo se
victoriam reportaturos sperabant. Cum viderent victoriam ultimam fieri non
posse, Henricum coactum esse cum catholicis transigere, cum audirent iusiurandum
ipsius de haresi evellenda, timebant ne piaculum fierent pacis. Mense Iulii anno
1594º conventus hugenotorum in loco Sainte-Foi coactus institutiones
Provinciarum foderatarum (supra n. 19) instaurat quae nunc ad totam Fracogalliam
extenduntur quam sex provinciis dispertiunt, quarum singulae consilio composito
electis nobilibus pastoribus et presbyteris reguntur. Supra consilia
provinciarum est consilium generale totius Francogalliae quod constituitur
deputatis a consiliis provinciarum cum mandato imperativo missis. Munus Consilii
generalis est cum rege de statu religionis calvinisticae tractare, sed propter
mandatum imperativum tractationes tardae et laboriosae sunt. Rex ut religionem
mutavit sic amicitias servavit. In Aula regia multi hugenoti sunt, in quos rex
fiduciam ponit, hi, difficultatum quibus rex gravatur non ignari, nomine regis
cum deputatis hugenotorum per duos fere annos agunt. Die 30º mensis Aprilis
anno 1598º (non die 13º ut saepius legitur) quattuor deputati
calvinistarum congruentibus facultatibus instructi documentis pacis inter regem
et subditos suos calvinisticos subscribunt.
De partibus conventionis26. Quod «Edictum Namnetense»
solet nuncupari est summa quattuor textuum:
De nomine deque instrumentis Edicti:28. Textus maioris antiquitatis sic
inscribitur: «Edictum Namnetense in favorem illorum de religione de qua
praetendunt esse reformatam»
[16];
Textus qui in actis parlamenti Lutetiae
Parisiorum asservatur simpliciter inscribitur «Edictum
Namnetense»;
Textui qui anno 1599º ab officina
typographica officiali coronae francogallicae publici iuris factus superscriptus
est titulus «Edictum et declaratio Regis de superioribus edictis
pacificationem spectantibus»
[17].
29. Archetypum instrumenti cui et rex et
repraesentantes hugenotorum subscripserunt iam non exstat. Copia vero quam
fortasse hugenoti Genavam miserant, servatur in bibliotheca studiorum
universitatis Genavensis. Studia vero excitat quod textus copiae genavensis cum
textu exemplari a Parlamento Lutetiae Parisiorum registratum qui ideo vim legis
obtinuit, discrepat. Omnes loci ubi textus immutatus est, hugenotis incommodum
ferunt. Causa mutationum facile intellegitur. In memoriam revocandum est,
Edictum – quamvis textus quasi pactione inter regem et hugenotos facta
statutus est – natura sua iuridica est lex a rege lata ergo rex eum mutare
potest, id quod fecit, quia Parlamentum Lutetiae Parisiorum perscriptionem in
actis recusabat (vd. supra, n. 4). Rex coactus erat ad transigendum. Textus
alteratus a Parlamento accipitur.
De nomine partium30. Iis qui in studiis iuris gentium
incumbunt, bene notum est problema «realismi» nominum. Nomina in iure
plus sunt quam flatus vocis. Si adversarius sibi vindicat titulum quem alius ei
non concedit, non eum hoc titulo alloqui oportet. Qui usurpatorem quendam
allocutione legitimi principis honorat, ei speciem saltem legitimitatis tribuit.
Interdum vero necessarium est etiam cum usurpatore agere, ideo artis
«diplomaticae» (iuxta hodiernam significationem huius vocabuli) est,
formulam invenire qua usurpator non offenditur quaque quaevis species agnitionis
vitatur. Saeculo 16º problema acuitur quia nunc de communitatibus
religionis denotandis agitur quae sibi invicem legitimitatem et ius ad
exsistentiam negant. Nomina quae hodie usurpare solemus, sicut
«protestantes», «calvinistae», «hugenoti» subsidia
tantum ad facta historica describenda, nullo vero modo definitiones exactae
iuridicae vel theologicae sunt. Cunctis hominibus christianis cuiusvis
denominationis bene nota est illa pars symboli fidei quam pronuntiantes
confitemur nos credere in «unam sanctam catholicam et apostolicam
Ecclesiam». In initio historiae Ecclesiae christianae de significatione
vocabuli nullum erat dubium. Postea, progredientibus scissionibus
christianitatis ad partem tantum significandum coartatus est ita ut lutherani p.
ex. hodie fidem in «unam sanctam christianam et apostolicam
Ecclesiam» confitentur. In Imperio sacro romano factio lutherana secundum
confessionem fidei quae anno 1530º Comitiis Augustae
Vindelicorum Statibus Imperii proposita est, «Augustanae Confessioni
addicti» nominantur, pars calvinistica vero in art. VII § 1
Instrumenti Pacis Osnabrugensis: «ii qui reformati vocantur». In
Edicto namnetensi rex, nunc catholicus conversus, calvinistas hoc nomine
honorandos esse non putabat, inde illa formula: «ceux de ladite religion
prétendue réformée», quam latine: «illi de
religione de qua praetendunt esse reformata» reddere conati
sumus.
De praeambula Edicti namnetensisMos erat in Francogallia antiqui regiminis,
actus legislativos praeambulis ornare, quibus finis et causa legis exponerentur.
Praeambula Edicti namnetensis est eximie amplus et dicendi genere excultissimo
redacta. Henricus de periculis in quibus erat narrat et Deo gratias agit quia
sibi permisit omnia superare et populo pacem restituere. Pace restituta nunc
tempus esse leges ferendi quibus et catholici et «illi de religione de qua
praetendunt esse reformata» pacifice convivere possent. Multum deplorandum
esse quod Deus non permisit ut omnes fideles eum eodem forma eademque religione
adorarent. In fine praeambulae Edictum «perpetuum et irrevocabile»
[18] esse
declarat.
De pace restituendaPrimum regi cordi est, ut pax praecaria
conservetur. Id non nisi amnestia generali proclamata fieri posse
putat.
Art. I
[19]
Primo (iubemus) ut utrimque memoria
rerum gestarum ab initio mensis martii anni 1585i usque ad tempus ex
quo regnum accepimus et motibus qui praecesserunt et occasione ipsius fiebant,
deleatur et oblivioni tradatur quasi non sint gestae.
Non licebit neque permittitur
accusatoribus nostris publicis neque aliis personis quibuscumque sive publicis
sive privatis quocumque tempore vel quacumque occasione eorum mentionem facere,
vel processum aut accusationem in quocumque tribunali aut iurisdictione
instituere.
Obligatione obliviscendi non solum iudices
et accusatores publici tenentur, sed etiam homines privati:
Art. II.
[20]
Interdicimus omnibus subditis nostris
cuiusvis status et qualitatis sint illarum rerum gestarum memoriam renovare,
desiderio ultionis actuum anteactorum quavis causa vel quovis praetextu se
aggredi, sibi iniuriam inferre se invicem lacessere, de illis disputare, verbis
disceptare, rixari vel se offendere verbo vel actu, sed se retinere et pacifice
convivere ut fratres amici et concives; sub poena in contra agentes ut
infractores pacis et perturbatores tranquillitatis
publicae.
Necessarium videtur ut «rabies
theologorum» utriusque partis coerceatur.:
Art XVII.
[21]
Interdicimus omnibus concionatoribus,
lectoribus et aliis qui publice loquuntur, ne verba, orationes et sententias
quae aptae sint ad populum concitandum usurpentur. Multo magis iussimus et
iubemus ut se retineant et modeste se gerant nihil dicentes nisi quae
instructioni et aedificationi auditorum et conservationi quietis et
tranquillitatis quam in nostro dicto regno stabilivimus utilia sunt; contra
agentes poenis nostris edictis praecedentibus stabilitis plectentur. Iubemus
definite accusatoribus generalibus nostris et eorum vicariis ut ex officio in
eos animadvertant, quod si non faciunt ipsi ut personae privatae puniantur et a
muneribus amoveantur.
De statu religionis catholicaeReligio catholica est, ut antea, sola et
unica «religio status»:
Art. III. [22]Iubemus ut religio catholica apostolica
et romana reditegretur et iterum instituatur in omnibus locis et partibus huius
regni nostri et regionum sub dicione nostra ubi eius exercitium interrupta est,
ut ibi pacifice et libere exerceatur sine ulla perturbatione nec
impedimento.
Interdicimus definitissime cuivis homini
cuiuscumque status, qualitatis vel condicionis sit, sub poenis supra dictis, ne
turbent, vexent vel interpellent ecclesiasticos in sacris celebrandis, in
decimis fructibus redditibus beneficiorum fruendis et percipiendis, neve omnium
ceterorum iurium et officiorum quae ad eos pertinent.
(Iubemus) ut omnes qui occasione motuum
ecclesiis, domibus, bonis et redditibus supradictorum ecclesiasticorum potiti
sint eosque detineant et occupent illis totam possessionem et pacificum usum in
eodem statu iurium, libertatum et cautionum in quo ante spoliationem erant,
relinquant.
Item interdicimus definitissime illis de
religione de qua praetendunt esse reformatam, ne conciones neve aliud exercitium
dictae religionis in ecclesiis, domibus et habitationibus dictorum
ecclesiasticorum habeant.
De statu hugenotorumEx articulo supra laudato luculenter patet,
in regno francogallico nullam paritatem religionem esse ut in Imperio sacro,
secundum illam pulcherrimam formulam: «ita ut quod uni parti iustum est,
alteri quoque sit iustum»
[23]. Ad statum
catholicorum, qui est status generalis, definiendum singulus articulus sufficit;
temperatio vero iurium hugenotorum pluribus normis eget.
Hugenotis conceditur libertas
conscientiae:
Art. VI.
[24]
Ne relinquatur ulla ansa perturbationum
et contentionum inter subditos nostros permisimus et permittimus illis de dicta
religione de qua praetendunt esse reformatam vivere et commorari in omnibus
oppidis et locis huius regni nostri et regionum sub dicione nostra sine
investigationibus vexationibus molestiis vel coactione ad aliquid faciendum
religionis causa quod contra eorum conscientiam est, neque huiusce causa
perquirantur in ipsorum domibus aut locis ubi habitare velint; sub condicione
quidem ut omnia servent quae in praesenti Edicto cautae
sunt.
Exercitium publicum religionis eis tantum
certis in locis conceditur:
In locis ubi hugenotis
exercitium publicum religions permittitur, eis licet apta aedificia erigere
(Art. XVI). Eis est ius ad propria coemeteria (Art. XXVIII).
Quaedam obligationes erga Ecclesiam
catholicam Hugenotis imponuntur:
Quod attinet ad iura quae hodie iura civium
nominamus, hugenotis ampla aequalitas cum catholicis non
negatur:
Multis articulis, a XXXº usque ad
LXVIIum agitur de constitutione tribunalium. Regi prudentissimo cui
pax regni cordi erat, necessarium esse videbatur, hugenotis viam iuris aperire
qua iura Edicto concessa defenderent ne viam facti ingrederentur. Sciens
sententias tribunalium non semper modo logico latas sed praeiudiciis iudicum
affectas esse, in parlamentis cameras paritarias instituit ad quas pertinebat,
causas inter catholicos et hugenotos vertentes dirimere.
De sorte Edicti namnetensisModeratio rei religiosae Articulis Pacis
Osnabrugensis statuta mutata forma usque ad nostrum tempus in Germania viget.
Vita Edicti namnetensis brevior erat. Henricus pacificus anno 1610º a viro
catholico necatur. Successor eius, filius Ludovicus decimus tertius cardinalem
Richelieu primum administrum regni renuntiat, qui ad hugenotorum «statum in
statu» abolendum protendit. Anno 1628º post diuturnam obsidionem
praecipuus locus securus hugenotorum La Rochelle expugnatur. Hugenoti coguntur
omnia loca secura regi cedere. Die 18º mensis Octobris anno 1685º rex
Ludovicus decimus quartus Edictum namnetense quamvis ab auctore «perpetuum
et irrevocabile» denotatum sit, abrogat, omnes hugenotorum libertates,
etiam libertatem conscientiae e medio tollit.
[1] Jac.
Aug. Thuani (Jacques de Thou) historiarum sui temporis, t. V, p. 782 a:
«Caecilio et Justino Nassovio dimissis tandem edictum in Protestantium
gratiam factum post longas altercationes et repetitas controversias finem
accepit, et regio sigillo firmatum est Eidib. Aprilib., quod à loco
Namnetense appellatum est» cit. a Jean-Louis Bourgeon, in Coexister dans
l’intolérance – l’édit de Nantes (1589) (Michel
Grandjean et Bernard Roussel ed), p. 25. Diei indicationem falsam esse
luculenter demonstratur a ab auctore loco laudato pp. 17 ss. Optima editio
textus invenitur in libro «L’Édit de Nantes,
présenté et annoté par Janine Garrison; Éditions
Atlantica 1997.
[2] Quoad
nomen latinum cfr. inscriptionem libri: «Corpus Iuris Francici seu,
absolutissima collectio arrestorum sive reum in Supremis Franciae Tribunalibus
& Parlamentis iudicatarum» anno MDCCCIV Genavae publici iuris
facto.
[3]
Difficile latine redditur, fortasse: Dialogus inter doctum et simplicem
civem.
[4] Les
vrais héritiers de la Couronne, ce sont ceux qui sont dignes de porter le
caractère de Dieu. S’il plaist à Dieu nous donner un Roy de
nation française, son nom soit bénist; si de Lorraine, son nom
soit bénist; si Espagnol, son nom soit bénist; si Allemand, son
nom soit bénist. De quelque nation qu’il soit, estant catholique et
remply de piété et justice, comme venant de la main de Dieu, cela
nous est indifférent. Nous n’affectons la nation, mais la
religion.
[5]
Institutio Christiana, IV, 20, 31.
[6] Hodie
inter omnes fere constat, vocabulum francogallicum «huguenot»
versionem vocabuli helvetici «Eidgenosse» esse, cfr. Le nouveau petit
Robert sub voce.
[7] Sic
legitur nomen latinizatum in numismate.
[8]
«chose qui tournerait à perpétuel regret, serait contre notre
naturel et non convenable à notre âge».
[9]
catholiquement et sans scandales
[10]
places de sûreté
[11] La
paix de Monsieur, «Monsieur» erat titulus fratris minoris natu regis
in sermone aulico.
[12]
Felice Perretti; 1585 – 1590.
[13]
Niccolò Sfondrato, 1590 – 1591
[14]
«provisoirement et en attendant la pacification
générale»
[15]
Ippolito Aldobrandini, 1592 - 1605
[16]
«Édit de Nantes en faveur de ceux de la réligion
prétendue réformée»
[17]
«Édit et Déclaration du Roi sur les précédents
édits de pacification»
[18]
«perpétuel et irrévocable»
[19]
Premièrement, que la mémoire de toutes choses passées
d’une part et d’autre, depuis le commencement du mois de mars 1585
jusqu’à notre avènement à la couronne et durant les
autres troubles précédents et à leur occasion, demeurera
atteinte et assoupie, comme de chose non advenue.
Et ne sera loisible ni permis à nos
procureurs généraux, ni autres personnes quelconques, publicques
ni privées, en quelque temps, ni pour quelque occasion que ce soit, en
faire mention, procès ou poursuite en aucunes cours ou juridictions que
ce soit.
[20]
Défendons à tous nos sujets, de quelque état et
qualité qu’ils soient, d’en renouveler la mémoire,
s’attaque, ressentir, injurier, ni provoquer l’un l’autre par
reproche de ce qui s’est passé, pour quelque cause et
préxtexte que ce soit, en disputer, contester, quereller ni
s’outrager ou s’offenser de fait ou de parole, mais se contenir et
vivre paisiblement ensemble comme frères, amis et concitoyens, sur peine
aux contrevenants d’être punis comme infracteurs de paix et
perturbateurs du repos public.
[21] Nous
défendons à tous prêcheurs lecteurs et autres qui parlent en
public, user d’aucunes paroles, discours et propos tendant à
exciter le peuple à sédition. Ains leur avons enjoint et
enjoignons de se contenir et comporter modestement et de ne rien dire qui ne
soit à l’instruction et édification des auditeurs et
à maintenir le repos et tranquillité par nous établie en
notredit royaume sur les peines portées par nos précédents
édits. Enjoignant très expressément à nos procureurs
généraux et leurs substituts d’informer d’office
contre ceux qui y contreviendront, à peine d’en répondre en
leurs propres et privés noms, et de privation de leurs
offices.
[22]
Ordonnons que la religion catholique, apostolique et romaine sera remise et
rétablie en tous les lieux et endroits de cestui notre royaume et pays de
notre obéissance où l’exercice d’icelle a
été intermis pour y être paisiblement et librement
exercé sans aucun trouble ou empêchement.
Défendant très
expressément à toutes personnes, de quelque état,
qualité ou condition qu’elles soient, sur les peines que dessus, de
ne troubler, molester ni inquiéter les ecclésiastiques en la
célébration du divin service, jouissance et perception des
dîmes, fruits et revenus de leurs bénéfices, et tous autres
droits et devoirs qui leur appartiennent;
et que tous ceux qui, durant les troubles,
se sont emparés des églises, maisons, biens et revenus appartenant
auxdits ecclésiastiques et qui les détiennent et occupent, leur en
délaissent l’entière possession et paisible jouissance, en
tels droits, libertés et sûretés qu’ils avaient
auparavent qu’ils en fussent déssaisis;
défendant aussi très
expressément à ceux de ladite religion prétendue
réformée de faire prêches ni aucun exercice de ladite
religion ès églises, maisons et habitations desdits
ecclésiastiques.
[23]
Instrumentum Pacis Osnabrugensis, Art. V § 1.
[24] Et
pour ne laisser aucune occasion de troubles et différends entre nos
sujets, avons permis et permettons à ceux de ladite religion
prétendue réformée vivre et demeurer par toutes les villes
et lieux de cestui notre royaume et pays de notre obéissance, sans
être enquis, vexés, molestés ni astreints à faire
chose pour le fait de religion contre leur conscience, ni pour raison
d’icelle être recherchés dans les maisons et lieux où
ils voudront habiter, en se comportant au reste selon qu’il est contenu en
notre présent Édit.
|
Zum GESAMTKATALOG | Zum ANFANG des Dokuments |