C.Th. 1.4

C.Th. 1.4

Impp. Theod. et Valentinianus AA. ad senatum urbis Romae. Post alia:
Papiniani, Pauli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus ita, ut Gaium atque Paulum, Ulpianum et ceteros comitetur auctoritas lectionis, quae ex omni opere recitatur. eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli, omniumque, quos illi celebrarunt. si tamen eorum libri propter antiquitatis incertum, codicum collatione firmentur. ubi autem diversae sententiae proferentur, potius numerus vincat auctorum. vel si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat: qui, ut singulos vincit, ita cedat duobus. Notas etiam Pauli atque Ulpiani in Papiniani corpus factas sicut dudum statutum est praecipimus infirmari. ubi autem pares eorum sententiae recitantur, quorum par censetur auctoritas; quod sequi debeat eligat moderatio iudicantis. Pauli quoque sententias semper valere et cetera.
Dat. VII Novemb. Ravennae DD. NN. Theodosio XII et Valentiano II Coss. [426]