Const. Omnem

Imperator Caesar Flavius Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus Alanicus Vandalicus Africanus Pius Felix Inclutus Victor ac Triumphator semper Augustus Theophilo, Dorotheo, Theodoro, Isidoro et Anatolio et Thalelaeo et Cratino viris illustribus antecessoribus et Salaminio viro sisertissimo antecessori salutem
§ 4 In secundo autem anno , per quem ex edicto eis nomen antea positum et a nobis probatur, vel de iudiciis libros septem vel de rebus octo accipere eos sancimus, secundum quod temporis vicissitudo indulserit, quam intactam obervari praecipimus. sed eosdem libros de iudiciis vel de rebus totos et per suam consequentiam accipiant, nullo penitus ex his derelicto: quia omnia nova pulchritudine sunt decorata, nullo inutili, nullo desueto in his penitus inveniendo. alterutri autem eorundem volumini, id est de iudiciis vel de rebus. adiungi in secundi anni audientiam volumus quattuor libros singulares, quos ex omni compositione quattuordecim librorum excerpsimus: ex collectione quidem tripertiti voluminis , quod pro dotibus composuimus, uno libro excerpto: ex duobus autem, de tutelis et curationibus uno: ex gemino volumine de testamentis uno: et ex septem libris de legatis et fideicommissis et quae circa ea sunt simili modo uno tantum libro. hos igitur quattuor libros, qui in primordiis singularum memoratarum compositionum positi sunt, tantummodo a vobis eis tradi sancimus, ceteris decem oportuno tempori vconservandis: quia neque possibile est neque anni secundi tempus sufficit ad istorum quattuordecim librorum magistra voce eis tradendorum recitationem. § 6 Discipuli igitur omnibus eis legitimis arcanis reseratis nihil habeant absconditum, sed omnibus perlectis, quae nobis per Triboniani viri excelsi ministerium ceterorumque composita sunt, et oratores maximi et iustitiae satellites inveniantur et iudiciorum optimi tam athletae quam gubernatores in omni loco aevoque felices.