C. 12.15

Imp. Theodosius A. et Valentinianus C. Theophilo pu. Grammaticos tam Graecos quam Latinos, sophistas et iuris peritos in hac regia urbe professionem suam exercentes et inter statutos connumeratos, si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam peritiam facundiamque dicendi interpretandi subtilitatem copiam disserendi se habere patefecerint, et coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati, cum ad viginti annos observatione iugi ac sedulo docendi labore pervenerint, placuit honorari et his qui sunt ex vicaria dgnitate connumerari. D. id. Mart. Constantinopoli Theodosio A. XI et Valentiniano C. conss. [425]