C. 2.4.41

Impp. Arcadius et Honorius AA. Rufino pp. Si quis maior annis adversus pacta vel transactiones nullo cogrentis imperio libero arbitrio et voluntate confecta putaverit esse veniendum vel interpellando iudicem vel supplicando principibus vel non imlendo promissa, eas autem invocato dei omnipotentis nomine eo auctore solidaverit, non solum inuratut infamia, verum etiam actione privatus, restituta poena quae pactis probatur inserta, et rerum proprietate careat et emolumento, quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecutus: itaque omnia eorum mox commodo deptabuntur, qui intemerata pacti iura servaverint. § 1 Eos etiam huius legis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. D. v. id. Oct. Constantinopoli Oybrio et Probino conss.