C. 5,14,8

Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hormisdae pp. Hac lege decernimus, ut vir in his rebus, quas extra dotem mulier habet, quas Gaeci parapherna dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem nec aliquam ei necessitatem imponat. quamvis enim bonum erat mulierem, quae se ipsam marito committit, res etiam eiusdem pati arbitrio gubernari, attamen quoniam conditores legum aequitatis convenit esse fautores, nullo modo, ut dictum est, muliere prohibente virum in paraphernis se volumus immiscere. S. d. v. id. Ian. post consolatum Protogenis et Asterii.