C. 7.36.1

Imp. Gordianus A. Veneriae Diuturnum silentium longi temporis praescriptione corrobatum creditoribus persequentibus inefficacem actionem constitutit, praeterquam si debitores vel qui in iura eorum successerunt obligatae rei possessioni incumbant. ubi autem creditori a possessore longi temporis praescriptio obicitur, personalis actio adversus debitorem salva ei competit.