C. 7.5.1

Imp. Iustinianus A. Iuliano pp. Dediticia condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam molestare concedatur, sed sit penitus deleta, quia nec in usu esse reperimus, sed vanum nomen huiusmodi libertatis circumducitur. nos enim, qui veritatem colimus, ea tantummodo volomus in nostris legibus, quae re ipsa obtinent. D. .... Lampadio et Oreste conss.