C. 9.27.1

Impp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Matroniano duci et praesidi Isauriae. Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. D. prid. id. Iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.