D. 1.1.10

Ulpianus liro primo regularum pr Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. § 1 Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. § 2 Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia