D. 25.3.5

§ 7 Sed si filius possit se exhibere, aestimare iudices debent, ne non debeant ei alimenta decernere. denique Pius ita rescripsit: `Aditi a te competentes iudices ali te a patre tuo iubebunt pro modo facultatium eius, si modo, cum opificem te esse dicas, in ea valetudine es, ut operis sufficere non possis.'