lex praecedens

D. 50.16.12

Ulpianus libro sexto ad edictum ut si cui ex empto vel ex locato vel ex alio ullo debetur. sed et si ex delicto debeatur, mihi videtur posse creditoris loco accipi. Quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, postea esse. § 1 Minus solvit, qui tardius solvit: nam ex tempore minus solvitur.