D. 50.16.16

Gaius libro tertio ad edictum provinciale Eum qui vectigal populi Romani conductum habet, `publicanum' appellamus. nam `publica' appellatio in compluribus causis ad populum Romanum respicit: civitates enim privatorum loco habentur.