Ulpianus

Domitius Ulpianus fuit iuris consultus Romanus, vivens in tertio saeculo post Christum natum.
Qui Ulpiani dies natilis fuerit,nescimus, opinamur locum Tyrum fuisse. Sup Papiniano praefecto praetorio una cum Paulo assessoris munere functus est. Expulsus ab Elagabal imperatore post mortem eius in Romam revenit Alexandroque Severo consiliarius et amicus coniunctus erat. Anno 222 post Christum natum munus praefecti praetorio gerere coepit. Hoc munere per annum functus a militibus suis necatus est.
Ulpianus inter sapientissimos iuris consultorum Romanorum numerandus est. Scripsit de iure civili permulta, in quibus commentarius ad edictum, 81 libros continens. Tertia pars digestorum Iustiniani imperatoris consistit in excerptis ex operibus Ulpiani.

Confer:

Berger, Adolf:
Encyclopedic Dictionary of Roman Law. Philadelphia 1955. Art. Ulpianus. p. 750.
Kunkel, Wolfgang:
Herkunft und soziale Stellung der römischen Juristen. 2. Auflage. Graz, Wien, Köln 1967. p. 245 sqq.
Orestano, Ricardo:
Art. Ulpiano in: NNDI 19. Torino 1973. p. 1106 sqq.

Thomas Rüfner / truefner@uni-bonn.de